{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 877.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 877.5-8","ref":"877.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/877.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/877.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/877.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"nos inuoluunt ex quibus seditiones bellaque nascuntur & caetera generis eiusdem. Quod autem animum grauissimum est persuadent similia à superis effici, adeò ut etiam Deum maximum criminationibus eiusmodi subigant. Quem tradunt omnia sursum deorsumque turbare. Accidit autem hoc non rudibus tantum hominibus, sed multis Philosophiae etiam studiosis. Cum uerò erroris mutuo procedit atque confirmatur, & enim Philosophantes, qui à communi colluuione nunquam secesserunt, in eosdem cum plebe errores inciderunt, rursusque turbae opinionibus suis similes, à laudatis scriptoribus audientes in hac de ijs sententia sunt magis etiam confirmatae. Poëticum namque artificium suspitiones insuper eiusmodi hominum acrius excitauit, propterea quod elocutione utitur ad stuporem & attractum quasi magicum uehementer accommodata, facileque potenti mulce re animos & allicere, ideoque fidem de reb. prorsus impossibilibus nobis afferre. Sed pro fecto firmiter credendum est, neque bonum unquam laedere, neque prodesse malum. Non enim caloris est, (ut inquit Plato) trigefacere, sed oppositi, ita neque iusti nocere. Iustissimum autem omnium naturaliter est ipsa diuinitas, alioquin nihil diurnum foret. Nónne igitur secernenda est haec potentia sors benesicorum daemonum? Quae enim prompta est naturaliter ad nocendum, contraria est benedicae, contraria uero circa idem nun quam naturaliter accidunt. Cùm igitur eiusmodi daemones in multis mortalem laedant naturam, etiam quandoque in magnis certi boni daemones interim officia sua nunquam deserunt, sed imminentia passim à malis pericula pro facultate significant, tùm insomnijs ostendentes, tùm per animos diuinitus inspiratos perque alia multa. At siquis posset significata discernere, omnes improborum machinas deprehenderet atque deuitaret, hi namque significant omnibus, sed non quiuis significata cognoscit, neque quilibet scripta legere ualet, sed qui literas ante didicerit. Per contrarios uerò daemones uniuersum effi citur ueneficium. Hos namque maximè horumque ducem honorare solent, qui mala uene ficijs inferunt, hi sanè daemones omniformibus figuris imaginibusque abundant prodigiorumque machina strenuem fallunt, horum opera infelices, philtra amatoriaque maleficia machinantur. Omnis enim intemperantia spesque diuitiarum atque gloriae per hos inuaJescit, praecipuè uerò deceptio. Mendacium enim proprium est eiusmodi daemonum.","prev":{"citation":"Opera omnia 877.1-4","label":"877.1 to 877.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/877.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/877.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 878.1-4","label":"878.1 to 878.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/878.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/878.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}