{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 878.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 878.1-4","ref":"878.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/878.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/878.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/878.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Dij enim uideri uoluntac potestas ipsa eis praesidens Deus maximus uult haberi, hi sanèn sunt duntaxat, qui libamine nidoreque carnium oblectantur, his enim spiritale corpus eo rum pinguescere solet. Viuit namque hoc uaporibus fumigationibusque atque uarias admo dum, (ut par est) per uaria nidoreque sanguinis & carnium, uires assumit. Qui sacrificant animalia clam daemones ad se malos alliciunt, daemonibus uerò bonis, id est, angelis res duntaxat inanimatas puritate mentis consecrare debemus. VIrigitur prudens atque temperatus cauebit eiusmodi sacrificijs uti, quibus eiusmodi daemones attrahat ad seipsum. Studebit autem animum perfectè purgare. Animum namque purum ob ipsam dissimilitudinem nunquam aggrediuntur. Proinde si ciuitatibus forte necessarium sit hos etiam daemones sibi conciliare, nihil ad nos usus eiusmodi pertinet. Nam in ciuitate diuitiae externaque & corporea com moda tanquam bona inter ciues habentur, atque horum contraria mala. Neque fermè quicquam pensi habent de animi perfectione atque puritate. Nos autem commodis quae dae mones afferant quantum fieri poterit non egebimus, sed tùm ex animo, tùm ex reb. externis omni studio contendemus, Deo quidem ipsi sibique propinquis, similes fieri, quod sanè tranquillitate animi ueritatisque rerum comprehensione distincta, ac uita ad haec pror sus intenta, completur. Improbis autem hominibus atque daemonib. omnique prorsus eo quod mortalique gaudeat, dissimiles effici. Quamobrem secundùm ea quae tradidit Theophrastus ipsi quoque sacrificabimus quibus & Theologi consenserunt, cognoscens uide licet quatenus animam à perturbationibus purgare negligimus, eatenus potestati improbae compulari. Vnde meritò compellemur hanc insuper demulcere, ut enim Theologi tradunt, qui à rebus pendent externis neque dum perturbationibus dominantur, hac ipsa conditione coguntur putantis eiusmodi impetum à se propellere, alioquin cessare nunquam à laboribus poterunt. Puritas & abstinentia à malis daemonibus nos tuetur, quibus contemplatores sacrificare nihil debent. Vapropter Theologo si quando permittunt daemonibus improbis uitam du arum gratia malorum, quae illaturi sint, animalia mactare uetant, simul talia sacrificia degustare, praeterea iubent antequam ita sacrifices, purgare animum ieiunio ac praecipue animalium abstinentia.","prev":{"citation":"Opera omnia 877.5-8","label":"877.5 to 877.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/877.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/877.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 878.5-7","label":"878.5 to 878.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/878.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/878.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}