{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 88.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 88.4-7","ref":"88.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/88.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/88.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/88.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Quamobrem non iniuria angelos esse penè innumeros & suprà significauimus, & in praesentia sic ostendimus. Si species rerum naturalium in materia, quamuis in subiecto, angustęque sint, tamen inter se non per subiectum, sed per se distinguuntur, atque in numerum quamplurimum dilatantur, multò magis distantiae ipsae, quae super materiam in seipsis uiuunt, per seipsas distinctae sunt, atque mira quadam absoluti generis sui foecunditare in species qua si innumeras prorsus amplificatę. Pręterea intelligibile genus suapte natura magis mul tiplicabile, quam corporeum esse uidetur. Siquidem numeri, dimensiones, figurae, proportiones, raritas corporum, uelocitas motionum, in ipsis corporibus semper terminata sunt, in mente autem absque termino pro arbitrio protenduntur. Rursus quae in materia particularia sunt, in mente uniuersalia fiunt. Denique intellectus ultra corpora cuncta alia pro arbitrio innumera tam incorborea, quàm corporea cogitat. Cùm ergo intelligi bile genus magis admodum, quàm sensibile amplificari possit, potentiaque tam bona in uniuerso semper inanis esse non debeat, proculdubio iam actu sunt, substantiarum spe cies separatarum, multò plures, quàm species corporalium, praesertim cum potentia praestantior, & magis & prius. in uniuerso actum sibi suum adsciscat, quàm debilior. Denique uniuersi ordo cum sub infinito bono, quàm optimè dispositus sit, exigere omnino uide tur, ut quae in ipso sunt meliora, quatenus fieri potest, super deteriorum quantitatem mul tiplicentur, pręcipuè cum inferiora superiorum gratia sint constituta. Quod quidem in ipsis mundi sphaeris manifestè uidemus. Quo enim mobilior sphaera est, eo & amplior, adeò ut terra & aqua si ad superiora conferantur, quasi punctum ad circumferentiam se se habere putentur. Quod autem in corporibus est dimensio, id in reb. incorporeis numerus esse uidetur. Quapropter consentaneum est, ut intellectuales substantiae, utpote quae optimae sunt, ac per se existunt, finesque sunt corporalium omnium quę illarum gratia sunt procreata, longe plures numero sint, quàm & sphaerarum motus, & corpora omnia, quod Dionysius Areopagita testatur, dicens plura esse intellectualium species separatas, quàm corporalium. Meritò potentissimus uniuersi creator opus sibi suum, quam simillimum redde re & potuit, & sciuit, & uoluit. Simillimum uerò in huius imperio potissimum procreauit, quod absolutas mentes (quae ipsi omnium simillimae sunt) ultra coniunctas materię for mas, immenso (ut ita dixerim) spatio dilatauit.","prev":{"citation":"Opera omnia 88.1-3","label":"88.1 to 88.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/88.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/88.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 89.1-4","label":"89.1 to 89.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/89.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/89.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}