{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 880-2","citation":"Ficino, Opera omnia 880-2","ref":"880-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/880-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/880-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/880-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Plingularia. Liceat ergo mihi unicum praeter haec palàm proponere defendendum. cognitionem scilicet, quae scientia dicitur esse reminiscentiam. Hoc equi dem non his tamen noningentis asseram argumentis, sed toto prorsus tuo ingenio conprobabo. Tot enim & tanta, tàm recte, tàm facilè, praestare in aetate tàm tenera reminiscentis est potius, quàm discentis. In memoria igitur aeterna erit amicus. Nihil intempestiue tentandum. Marsilius Ficinus Bernhardo Bembo Veneto equiti clarissimo, S. P. D. Esiderabas. (ut audio) testimonium aliquod apud Platonem incredibilis beneuo lentiae nostrae. Amoris nostri, mi Bembe, testis est sextus Theologiae liber, liber to tus epistolarum, quotidianus Marsilij sermo. Plato uerò idcirco non accessit ad testimo nium ne forsan importunus accederet, sciens testem non afferre fidem, nisi uenerit opportunus. Sed testimonium hac de re Plato suum Plotino mandauit. Platonico testi usque adeò fido, ut in Plotino tamen ipse Plato sit fidus, hic igitur explebit facilius quod Plato forsan difficilius praestitisset, hic quatuor & quinquaginta in omni Philosophia libros diuinè composuit. Omnes iamdiu Latinos effecimus In decem atque octo commentaria composuimus, reliquos studiosè prosequimur, sperantes operis tanti finem, (fauente Deo) felicem. Vale feliciter Marsilij tui semper memoris perpetuo memor. Commendatio amici nomine Philosophi. CAlue dilectissime mi Bandine. Scribo iam tertio ad te pro causa necessarij nostri Vin centij sacerdotis. Hanc precor si modo id ualeas, opportunè inuicto Regi Matthiae commendes, atque id insuper nomine meo, siquidem potes, Philosophicum noSmen apud Reges alicuius esse momenti, solet enim ea esse philosophicae sortis humilitas, ut apud minimos quidem possit aliquid apud maximos uerò minimum.","prev":{"citation":"Opera omnia 880","label":"880","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/880","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/880"},"next":{"citation":"Opera omnia 881.1-4","label":"881.1 to 881.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/881.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/881.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}