{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 881.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 881.1-4","ref":"881.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/881.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/881.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/881.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Atque hac psi sorte contenti sumus, modo philosophi simus, id est, ut penes nos ipsos saltem pluri mùm ualeamus. Neque diffiteor tamen me apud Matthiam interdum aliquid potisse, neque diffido iterum ualiturum, siquidem non potentia solùm, uerùm etiam sapientia claret. Vale. Oratio Marsilij Ficini de charitate habita in collegio canonicorum Florentinorum ad populum, propositum in tria capita orationem diuidens. Ttollite portas principes uestras, & eleuamini portę ęternales, & introibit rex glo riae. Attollite aures, eleuatae mentes, introibit in uos uiuum & efficax Dei uerbum, unà cum uerbo Dei charitas ante omnia salutaris, simul cum charitate statim rex glorię Deus. Deus enim charitas est, qui manet in charitate in Deo manet, & Deus in eoQuod Deus charitas est. Cap. Eum quidem summum esse charitatem, uenerandi & dilectissimi fratres, non tantum foGnat Apostolica tuba, uerum etiam tota rerum natura proclamat. Omnis enim natura rerum ideò creata est atque seruatur, quoniam ab initio uoluit atque uult Deus ipse creator. Vo luntas autem in Deo proculdubio nihil est, quàm charitas atque Deus. Voluntas, inquam, penes Deum non appetitio prorsus ulla, sed gaudium, gaudium propria bonitate perpetuò gaudens. Cùm enim duo quedam potissimum in uoluntate considerare possimus, appetitum atque laetitiam, neque possit in primo bono ullus esse stimulus appetendi, nimirum uoluntas illic, & charitas nihil à gaudio discrepat. Nam quemadmodum lux & calor, quae duo quaedam sunt in igne, unum denique sunt in Sole, sic appetitus atque laetitia duo quidem in nobis sunt extra patriam circa finitum bonum, sed penes bonum infini tum uoluntas omnis est ipsa uoluptas. Iam uerò in elementis coelo subiectis aliud quidem est elementorum motus ad locum, aliud autem eorundem quies in loco, sed in coe lo prorsus idem est motus, quiesue coelestium in reuolutione perpetua quiescentium. Similiter super coelum idem tandem est ardor ipse charitas & gaudium.","prev":{"citation":"Opera omnia 880-2","label":"880","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/880-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/880-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 881.5-7","label":"881.5 to 881.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/881.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/881.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}