{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 884.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 884.1-5","ref":"884.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/884.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/884.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/884.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Multa quae stellae significant, daemones persuadent, nos agimus. Marsilius Ficinus Nicolao Batoreo Episcopo Vaciensi, S. P. D. CCribis Matthiam inuictum Pannoniae regem praesentiam nostram desiderare quod & tu ualde desideres alijque nonnulli Platonicae mentis explicandę gratia. Rogas si minus ipse uenire ualeam, ut aliquem saltem mittam ad uos meorum? Squi uestro hac in re satis desiderio faciat. Ego uerò curabo pro uiribus, ut ad uos Sebastianus noster amitinus accedat, aut si per occupationes suas ipse non possit, iter ad uos meorum alius agat, me uerò patrias mutare sedes mirum fuerit, siue mutationem prohibeat Saturnus in Aquario nobis ascendens, quod forte iudicabit Astrologus, seu uetet aliquis eiusmodi genius, quod Magus forsitan opinabitur, siue corpusculum ineptum laboribus impediat iter, seu mens contemplationi semper intenta quiescere iubeat. Ambiguas equidem hac de re causas assignaui. Nam Platonici putant humanos euentus à stellis quidem interdum significari, incitari uerò frequenter à daemonibus stellarum quasi pedissequis, peragi denique ab hominibus, pro conditione rerum nobis pro pinquiorum. Vale. Consolatio in obitu filij. Marsilius Ficinus Vgolino Verino poëtae, S. P. D. Riscorum sapientum sententia à Plotino in libro de prouidentia maximè confirmata, homines, id est, animos in hanc uitam ab ipso Deo uelut in comoediam tragoediamune descendere, ubi fabulosa sint omnia, quae uulgò uel aduersa putantur, fictae diuitiae paupertasque, ficti reges & serui, ficti sim iliter ortus & obitus, huc forte tendit Platonicum illud, humanum genus in terris est Dei ludus. Ludi quid et huius & fabulae author est ipse Deus, qui & pater est animorum, hos igitur uelut histrio nes in ludum hunc ille demittit ex alto, personas autem his adhibet ipsa mundi natura, coniugio ad hoc ipsam maris & foeminae ministrate. Felicior certè discedit exludo, qui authori Deo recedit acceptior ante, qui obsequentius gessit sibi traditos actus, felicissimus omnium cui prae caeteris honestiores dati sunt actus & breuiores. Solet enim fabu la longior tragica frequentius inserere comicis. Num igitur ingenuum adolescentem illum Verine deflebis? conquerens filium tuum teneriore è uita migrasse? filium ne tuum?","prev":{"citation":"Opera omnia 883-3","label":"883","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/883-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/883-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 884.6-7","label":"884.6 to 884.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/884.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/884.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}