{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 885.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 885.1-4","ref":"885.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/885.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/885.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/885.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Certe non aliter, quàm diuinitus id effici potest, & tanquam diuinum munus Plato noster uehementer optabat. Hanc equidem scio sententiam tuam esse, mi Petre. Noui enim excellentiam ingenij tui mentisque praestantiam. Haec igitur unà tecum confabulari decreui, ut te in hac tua sententia rationibus coelestibus confirmarem. Vale. Commendandus ante omnes, qui sapientiam toto orbe perquirit. Marsilius Ficinus Illustri loanni Pico Mirandulano Conphilosopho suo, S. P. D. Alue. Robertus Saluiatus amicus fidelis & strenuus, hesterno uespere mihi legit epistolam tuam, qua certis argumentis aduersariorum istic tuorum maledicta re fellis. Conuenimus igitur ut haec magnanimo Laurentio recenserem, quo si quid S ille prius ex urbe Roma aduersarijs dictantibus accepisset falsum, conuinceretur. Recensui ergo libens atque ille libenter audiuit. Vnde conijcimus nullum latere in eius animo erga teodium, sed amorem. In primis illud asseuerandum fuit, istos non tua sed sua causa in carcerem fuisse coniectos, nam contra istinc huc usque fuerat diuulgatum. Eos igitur propria culpa fuisse comprehensos, & tu satis epistola tua declaras, & Petrus Leo mihi fuit testis, qui acceperat illos temere nimium & superbè in Pontificem oblocutos. Inter haec autem magnanimus hic Leo noster hinc abit alacer peragraturus orbem raptus ueritatis amore. ( Quam & si nobis uester quantum licet homini iam consecutus, prosequitur tamen impensior, diuinum pręterea pro humano fructum, si Deus aspiret, reportaturus. Nostrum est igitur, religiosis precibus atque uotis diuinum amico tanto prae sidium, inter diuersa incerti itineris discrimina, comparare, Valeat ille felix, tu quoque uale feliciter. Gratiarum actio, congratulatio, commendatio. Serenissimo Pannoniae regi Matthiae semper inuicto. Marsilius Ficinus suppliciter commendat. Ccepimus eodem nuntio, te nuper Dei gratia fortiter potitum uictoria, & amicum nostrum gratia nostri clementenr è carcere liberasse. Gratulor itaque tibi, quam plurimum, congratulor & amico, mihi denique gaudeo, quod tamen apud regem Aantum me posse cognoscam. Ago equidem Deo gratias pro felici uictoria tua, tibi quoque post Deum pro libertate amici non mediocriter, sed plurimum pro authoritate apud te mea.","prev":{"citation":"Opera omnia 884.6-7","label":"884.6 to 884.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/884.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/884.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 885.5-7","label":"885.5 to 885.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/885.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/885.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}