{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 886-3","citation":"Ficino, Opera omnia 886-3","ref":"886-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/886-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/886-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/886-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"& egregiè saluum, atque ab inuicto Pannoniae rege magnis legationibus honoratum. Gaudeo mirum immodum prosperitate, Bandine, tua, haec enim, & in amicos patriamque redundat. Vale felicior indies, iterumque felicior. Iuppiter & Venus, Martem domant. Marsilius Ficinus loanni Pico Mirandulano conphilosopho suo, S. D. Obertus Saluiatus nosternunciat mihi dum publicae lectioni ardenter incum berem, te sospitem peruenisse Bononiam. Gratulor equidem te factum nobis uiciniorem, gaudeo te ex iniquorum manibus incolumem euasisse. Octobrem superiore dum Mercurius à Marte combureretur, fremuerunt aduersum te Mar tiae Gentes, & populi meditati sunt inania, quos extemplo derisit, qui habitant in excel sis. Nam & nos interim hora louis & Veneris magnanimi Laurentij patrocinio freti, ne Mercurius etiam in terris ureretur obstitimus. Obstet Deus precor in posterum aduersarijs nostris atque maledicis. Vale felix & me ama te amantem. Exhortatio ad amicos, ut percepturi Deum corporeum omne deponant. PRophani sunt habendi, ut Plato in libro de scientia inquit, qui nihil esse putant nihil quod pugno comprehendi potest. Omni solens Epicure, complectere ma nu puluerem, subterfugit protinus ipse tibi, coge aquam, subterlabitur, coërce aërem, subterfluit, cohibe ignem, subteruolat. O Epicure demens, non potes ignem, non aërem, non aquam, non puluerem constringere pugno, potes ne igitur illum complecti pugno, qui pugno uniuersum ipse complectitur. Corpus uis esse Deum, esto corpus excellentissimum. Igitur ignis esto.","prev":{"citation":"Opera omnia 886-2","label":"886","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/886-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/886-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 887.1-4","label":"887.1 to 887.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/887.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/887.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}