{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 888.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 888.1-4","ref":"888.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/888.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/888.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/888.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Accipies ergo literas non quales solet ocium & libertas, sed quales necessitas properantior procre are. Proinde si fortè uideor in postulando procacior, solita erga me clementia tua tantam mihi tribuit libertatem. Ergo libetius obsecro, ut quem olim sponte mei gratia è carcere liberasti, nunc a me rogatus, hoc insuper afficias beneficio, ut perditam istic pecuniam suamesi fie ri potest) quandoque recipiat. Ego uerò quod totiens iam tantum apud te possim tibi quidem gratias ago, mihi uerò gaudeo. Deum denique obsecro, ut feliciter tibi semper aspiret. Cur uiris magnis discrimina magna immineant. Marsilius Ficinus loanni Pico Mirandulano Conphilosopho suo, S. D. CVperioribus dieb. Laurentium Medicem in crudo nimium obitu filiae, uerbis, (ut fteri solet) consolabaramicis. Magnanimum uirum consolationibus nullis egentem, consolationemque interea & si superuacuam, necessarijs tamen rationib. & exemplis testaSmenti ueteris confirmabam. Inter loquendum incidimus mox in Mosem, cuius uitam gestaque ab initio, (Laurentio iubente) narrauimus. Quib. ille auditis, uides Ficine, inquit, quot, quam diuersa, quam magna futurę Mosis magnitudini, non solum ab infantia per omnem ui tam, sed in ipso etiam ortu & ante ortum obstitere pericula, profectò compertum habemus magnis saepe incoeptis hominibusque futuris quandoque magnis ingentia passim imminere discrimina, siue magnanimi grandia, dura, argua moliantur, seu aduersa fortuna tentata saepius atque superata, uiros fortissimos prudentissimosque efficiat. Siue communis liuor pluri morumque ambitio egregijs se semper opponas. Seu diuina prouidentia ita commodis & incommouis uitam hominum nostrę salutis gratia temperauerit. Seu lateat praeterea causa quędam inferior Deo, superior homine, res hominum ita commiscens, quam indagare ociosorum est & forte nonnunquam curiosorum. Verum undecumque ueniat, id ita profectò uenit, ac ne praeterita nunc, (quę innumerabilia sunt) exempla reuoluam, uidetis subiunxit, eramus enim multi, quam certa sint in Mirandulano argumenta magnitudinis singularis, non futurae so lum indicia, sed fermè praesentis experimenta, praeterea quàm grauibus hic adolescens discriminibus agitetur. Denique & ille mirificè te probauit, & caeteri com probarunt. Pau lo ponst ad me conuersus ait: Vos autem ociosi, num aliquam ad haec latentiorem causam inuenistis?","prev":{"citation":"Opera omnia 887.5-7","label":"887.5 to 887.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/887.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/887.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 888.5-7","label":"888.5 to 888.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/888.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/888.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}