{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 888.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 888.5-7","ref":"888.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/888.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/888.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/888.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Ad haec ego, si figura uel harmonia coelestium portendens securam uirae facilitatem, tam diuersa est ab illo, quae excellentiam uirtutis promittit & gloriam, ut rarissimè admodum concurrer possint, aut forte non possint. Accedit ad haec, quod sint in aëre daemones quasi stellae secundae in coelo hoc nobis proximo. Inter quos stellarum instar sunt daemones superiores, sunt & inferiores utrique pastores hominum. Superiores quidem egregiorum, inferiores autem gregariorum. Inferiores sanè daemones quasi homines quidam humanis mouentur affectibus, praecipuè uerò superiora, inuidiaque tanguntur, ideoque dolent uiros daemonibus sublimioribus commendatos excellentiores palam existimari quam suos, & idcireo nolunt eos regnare, proficiscer, euiuere, suscitant igitur contra illos ex gregib. suis ubique complurimos, bestias insuper opponunt atque etiam elementa. Haec ibi dicta sunt. Sed nónne & magnum aliquid fore decreuit Platonicorum documentorum compulam ab initio supernus ille Saturns in natali utriusque figura dominus. Domi nus & in figura Platonis, horum itaque copulam Saturnij daemones praecipuem regunt. Sed hanc interea dissoluere passim Martiales daemones machinantur. Siquidem Mais ipse in tres, (quas dixi) figuras uenis ut hostis. Tantum denique compula haec destinata potenti bus primordijs, potentes quoque quos suffinet hactenus aduersatios superabit, quantò Saturnus est Marte superior, Saturnus qui olim me nascente, suum capite, tangebat Aquarium, atque anno post trigesimo in lucem te prodeunte repetebat eundem, huc tendit, (ut arbitror) Laurentius inter Saturnios praestantissimus & me tuetur, & Picum ad Florentem reuocaturbem.","prev":{"citation":"Opera omnia 888.1-4","label":"888.1 to 888.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/888.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/888.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 889","label":"889","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/889","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/889"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}