{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 889.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 889.5-7","ref":"889.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/889.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/889.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/889.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Sed quicquid illud fuit, quod te mihi, id est, me mihi abstulit, fac quaeso in posterum, ut non seiungat nos, qui nos olim coniunxit, nec te unquam credas ad me saturum accessurum, qui te solatium meae uitae, meae mentis delitias, institutorem morum, disciplinae magistrum & esurio semper & sitio. Vale & ueni, ut tuus Saturnus, id est, tuus saturus νοῦς me quoque saturum reddat. Vale iterum, imò iam adueniens salue. Planetae reuerentur Solis aspectum. Marsilius Ficinus loanni Pico Mirandulano, S. D. Vod mense superiore tardior admodum, quàm soleam ad te accesserim, in causa sit Saturnus, mense etiam superiore retrogradus postquam ipse ex Capricorno Solem in Tauro per triangulum coepit aspicere. Quod autem heri bis ad te & mane, & uespere proficiscens bis retuli pedem, siqua apud superos culpa est, in culpa sit luppiter, heri namque incoepit luppiter regradarius esse, utpote, qui in trinum similitet ueniebat Solis aspectum. Ille enim ex Piscibus hunc iam aspectabat in Cancro sedentem. Cum uerò superiorum planetarum mos & natura sit cum primum in ipsum Solis conspectum prodeunt, inde regredi, aut progredi utrisque iam & Saturno & loue testibus, tu mihi Phoe bus eris, quanta igitur fides est in loue, quanta firmitas in Saturno. Tam firma fide tu mihi Phoebus eris. Vale. IIII. Iulij. M. cecc. LXXXVIII. Labor improbus omnia uincit. Marsilius Ficinus loanni Pico Mirandulano conphilosopho suo, S. D. & Alue solus Musarum salus, sed ad hoc ipsum ut saluus sis, nihil in rebus humanis maSgis expedire uidetur, quàm ut Saluiatus noster uelit esse te saluum.","prev":{"citation":"Opera omnia 889.1-4","label":"889.1 to 889.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/889.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/889.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 890","label":"890","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/890","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/890"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}