{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 89.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 89.5-7","ref":"89.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/89.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/89.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/89.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Cam uerò angelus non sit simplex omnino, sed habeat numerum, super numerum autem unitas esse debeat, quia unitas est numeri totius origo, & unione non indiget, multitudo autem natura sua indiget unione, necessarium est super angelum esse aliud quiddam, quod non modo immobile sit, sed unum penitus atque simplex. Ille quidem est Deus, tanto rerum potentissimus omnium, quanto est omnium simplicissimus. Siquidem in simplicitate consistit unio, in unitate potestas. Deus nemo dicere audeat ex pluribus esse compositum, quia si modo rectè compositus fuerit, ex aliquo constabit quod erit tanquam subiectum, & aliquo quod erit tanquam forma. Itaque non erit Deus undique perfectissimus, cum in eo sit pars altera imperfectior ipso toto. Non erit agens summum, quia non per se totum aget quicquid aget, sed per partem alteram, id est, formam. Non erit beatissimus, quia non fruetur ubique seipso. Non enim se totum in membro quodlibet complectetur. Videbit autem in se aliquid aliud praeter Deum, quoniam non idem pars est, & totum. Bea tior certè futurus est, si quicquid ipse uidebit in se, sit ipse, nusquam sibi desit, sed sibimet totus occurrat ubique. Denique pars illa quae ponebatur in Deo quasi subiectum, quia secundum se cogitatur in formis, seipsam formare non potest. Pars insuperaltera quae uicem ae uicem formae gerebat, quia non consistit in se, multò minus ex se potest existere, for abitur ergo Deus iste compositus à forma quadam superiore, atque illa potius erit De. Hrc autem est prima discursio per quam probamus super angelum esse Deum.","prev":{"citation":"Opera omnia 89.1-4","label":"89.1 to 89.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/89.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/89.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 90.1-4","label":"90.1 to 90.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/90.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/90.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}