{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 890-2","citation":"Ficino, Opera omnia 890-2","ref":"890-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/890-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/890-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/890-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"tia discedens, non dixeris saltem per nuntium, (sicut soles) Ficine Vale. Hoc certo scio id tę & si non alia necessitate, saltem amicitiae iure, si modo poteras facere decuisse. Neque frustra id forte fuisset factum. Cupiebam equidem, quod etiam significaui, longius confabulari tecum. Sed dum confabulationem meam coactus ad triduum differo, inopinatus tuus iste discessus fabulam frustratur meam. Ita mihi abit longa hęc inuentum fabula, dum magnanimus hinc abit Leo mihi non fabula. Erraui modo. Non enim inuentos euanuisse potest, nondum pronunciata fabula. Quid ergo? Si meus tuusque genius uolatiles uoces iudicaui indignas. Quibus aeternus committeretur committeretur huius fabulae sensus. Itaque si uoces quodammodo uiuas dedignatus est, qua nam ratione dignabitur literas non uiuentes? Quae igitur non commendaui uocibus, nec literis commendabo. Hanc ergo confabulationem intimam Genius meus, qui nec usquam, nec unquam ab est disceditue à tuo, nunc iam exorditur tuo loquens prosecuturus in ęuum. His ita confabulationib. intus nulli se ulterius inserent liuidi nigrique daemones extrinsecus occurrentes.","prev":{"citation":"Opera omnia 890","label":"890","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/890","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/890"},"next":{"citation":"Opera omnia 891","label":"891","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/891","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/891"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}