{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 892.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 892.1-4","ref":"892.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/892.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/892.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/892.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Solent homi nes mi Barbare, quando publica gerunt, imò etiam cum primùm attingunt, intermittere studia literarum. Tum quia negotiosa uita, literarum imprimis ocium aufert uacuae mentis opus. Tùm quo propius ad louem accedimus gubernationis & imperij dominum, eò longius discedimus à Mercurio principe literarum. Nam & Luna caeterique coelestes nusquam ab aedibus Mercurij separatiores sunt, quàm ubi louis sedes ingrediuntur. Quippe cùm ipse mundi faber, & Virgini Pisces, & Geminis Sagittarium opposue rit. Praeterea nónne Solem quidem principes & honores significare putant, Saturnum uerò Philosophos? Horum autem in coelis & regnum regno, & domus domicilijs opponuntur. Quis igitur uel princeps philosophabitur unquam? Vel Philosophus domi nabitur? Sed cum tu, quae neque polliceri uidetur coelum, neque praestare mortales solent, efficias, animum dicemus tuum, quemadmodum Plotini animum Magus dixit Olym pius, humana coelestique natura potentiorem esse. Tanta igitur potestate gaude. Eadem congratulatur amici. Vale. XI. Octobris. M. CCCC LXXXVIII. Pauci negotia publica coniungunt cum studio literarum. Marsilius Ficinus Francisco Gaddo Florentini Senatus Oratori, S. D. ACribo ad Hermolaum Barbarum, probans eum quod in ciuilibus turlulentisque negotijsque solitum captet ocium ad studia literarum, quodue mirabilius est, etiam philosophatur ardentius. Et quantò magis luppiter, huic curis publicis caput urget, tantò magis urget ipse Mineruam louis capite natam. Pauci prios aequus amauit luppiter, non Planeta, sed conditor Planetarum, pauci coniungunt in unum duo haec inter se longè di uersa. Soli dijs geniti potuere uel simul utraque prosequi, quod efficit Hermolaus, uel dum sequuntur alterum, quod est philosophandi studium, momento perficere, quod caeteri uix tempore longo facere potuerunt. Alterum hoc efficit Picus noster, cui quidem igneus est uigor & coelestis origo. Aqua lignum mille uix annis transmutat in aquam. Ignis illud quasi momento conuertit in ignem Saturnum Theologi uoracissimum appellarunt. Sicus Saturno natus, ceu Saturnus ille liberos, sic ipse grandes quotidie libros integros deuorat, quod quidem non in cinerem redigat, ut noster ignis, sed ut coelestis in lucem. Tu igitur dilectissime Francisce noster, Hermolaum Barbarum imitatus, interim in legatione philosophari non desines. Salutabis, quando per negotia tibi licebit illum Marsilij Picique nomine. Significabisque quantum nostri sumus utrique, tantùm esse suos utrosque, quando uerò utrunque nomino Politianum intelligi uolo, indissolubile uinculum utriusque. Valexi. Octobris. M. CCCC. LXXXVIII.","prev":{"citation":"Opera omnia 891-3","label":"891","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/891-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/891-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 892.5-6","label":"892.5 to 892.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/892.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/892.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}