{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 899.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 899.5-6","ref":"899.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/899.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/899.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/899.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Leguntur etiam utcunque traducta elementa Theologiae Proculi, atque ipsa eius Theologia, & liber de prouidentia simul atque fato. Similiter & nos utcunque traduximus Hermiam in Phaedrum, & lamblichum de Pythago rica secta. Extat insuper defensio Platonis à Bessarione Cardinali Niceno facta. Quaedam speculationes Nicolai Caisij Cardinali. Sed hactenus quaesitis ferme satis mihi uideor respondisse, amori autem in Marsilium Martine tuo, quem singularem esse certò scio, non epistolis uel innumeris respondere unquam me posse confido. Atne omnino sim ingratus, singulari prorsus amori tuo, singulari similiter, mihi crede, amore respondeo, ardentemque in me tuum animum simili mentis ardore complector. Haec primum à nobis amatoris tui, Prennyngere, praemia geres. Sed utinam Vtanio. id est, coelesti donum aliquod, uel prope coeleste, dare, uel saltem auspicari coeleste possem. Opro equidem mi Vrani, atque etiam spero, te antequam coelestem gatriam repetas, felicitatis fore participem, & in coelo beatum. Florentię XI. Iunij. M. cccc. LXXXX. Marsilius Ficinus Pierleono Conphilosopho suo, Vantum ipse Proculum desiderabas uisere, tantum ego ad temittere cupiabam Quibus enim uoluntas est eadem, nimirum inest & aqua similisque uolum9tas. Cur ego non prius? Nondum uenerat hora eius, uenit hora nunc, quamPuis tardior, hinc abeundi. Vtinam ne serus ad uos perueniat, bonus certè ueet, quandocunque uenerit. Philosophare feliciter amice omnium optatissimè ac siquid à nobis optas, postula, sed eo sydere ut celerius posthac accipias.","prev":{"citation":"Opera omnia 899.1-4","label":"899.1 to 899.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/899.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/899.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 900","label":"PROEOMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/900","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/900"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}