{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 9.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 9.1-4","ref":"9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/9.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Atque id, quod mirabile est, Christus obsidionem in Sabbato futuram, & exitium fame, ferroque à Gentilibus inferendum, atque stragem inauditam, captiuitatem praeterea ludęorum in omnes Gentes, non aliter ante praescripsit, quàm losephus scripserit post ruinam. Praeterea operę precium est audire, qua concione usus est & lesus, & quisque discipulorum suo rum ad auditores persuadendos. Date uestra omnia pauperibus, charissimos uestros re spuite, porrigite genas percutienti, benefacite inimicis, uitam hanc omniaque eius oblectamenta pro nihilo habetote, abnegate uosmet ipsos, crucem hanc nostram, crucem terribilem sustinete, sequamini nos quam primum precamur. Si enim nos sequemini, procul dubio quaecunque à mortalibus mala existimantur, per omnem uitam subibitis. Hęc illi. O suasionem dissuasionis omnis undique plenam. An putamus Demosthenem, Ciceronemque hac ratione quicquam persuadere cuiquam potuisse? Persuasit tamen concio illa, imò concionator subito multis, magnisque uiris. At unde? A Deo factum est illud omni miraculo mirabilius, siquidem, ut testantur qui audierunt, loquebatur lesus non sicut Scribae & Pharisaei, sed tanquam potestatem habens. Persuasum autem illis usque adeò fuit, ut Chri sti sectatores, ipsum plusquam humanae naturae secundum se possibile est, semper amauerint, quòd quidem nullo modo negabit, qui uacua mente illorum opera, & scripta considerauit, totum uerò illud est diuinum. Si quis est qui dubitat, legat, & relegat diligenter Prophetarum, Euam gelistarum, Apostolorumque libros, legat & eorum, qui illos eo tempore sicuti sunt, commentaria. Veritas huius rei protinus elucebit, in illis enim noua uis est, sin gularis quoque simplicitas sobrietasque & ardor, grauitas, profunditas, & maiestas. Quòd quidem indicat neque diuinam ab illis uim, flamamque abesse, neque ueritatem ipsam uerborum fuco, neque uim diuinam humanis machinis indigere. Adde, quod in tot ueteris, nouique testamenti uoluminibus, nihil usquam nisi consonum reperitur, quod caeteris non est concessum, ma ximumque est diuinae ueritatis indicium. Habent scriptores illi nescio quid pium & augustum, atque id, quod mirabile est, inter se quidem commune a caeteris omnib. penitus alienum, quod significat omnibus illis Deum prae caeteris aspirasse. Quid dicemus ad hoc? quod cum cę teri omnes scriptores ambigant, & uacillent, illi tamen nihil usquam dubitant, sed tanta, proh Deus omnipotens, certitudine loquuntur, quanta fortitudine durissima quaeque peregerunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 8","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/8"},"next":{"citation":"Opera omnia 9.5-8","label":"9.5 to 9.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/9.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/9.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}