{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 90.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 90.5-8","ref":"90.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/90.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/90.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/90.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Ars enim intellectualis in formis singulis inuenitur, in materia uerò informi nequaquam. Verè tamen materia dicitur, & omnium naturalium reuera subiectum. At uerò si ueritas est supra mentem, & quod superius est, non caret bonis inferioribus, non deest mentis perspicatia ueritati. Neque tamen duo quaedam sunt in ipsa, perspicacia uidelicet, atque ueritas, sed simplicissima ueritas seipsam minimè latens, perinde ac si lumen quamuis non habeat oculum à se distinctum, tamen non lateat semetipsum. Est enim Deus perspicacissima ueritas, & uerissima perspicacia siue perspectio, lux seipsa uidens, uisus seipso iucens, intellectualis perspicaciae luminisque fons, cuius lumine, & cuius lumen duntaxat mentis perspicacia perspicit. Et sicut signum per participationem quandam calidum dicitur, ignis uerò secundum formam calens, Sol denique excellentiori modo secundum eminentem uirtutem, causam que caloris, sic anima mentis partem, angelus mentis formam habet. Deus est efficacissima mentis origo, atque, ut more Plotini loquar, Deus ipsa intellectio est, non in aliquo intellectu tanquam potentia, non ueritatis uelut obiecti, sed in seipsa, suique ipsius existens, quemadmodum si uisio neque esset in uisu aliquo, neque luminis alieni uisio esset, sed in seipsa maneret, suique ipsius uisio foret. Vbicunque enim intellectus, quasi intelligendi potentia ponitur, etiam si intelligat semetipsum, tamen qua ratione intelligibilis est, prior quodammodo seipso dicitur, qua ratione intellectualis consideratur. Intelligibile enim tanquam prius atque pręstantius, intellectualem uirtutem quasi posteriorem inferioremque mouet, & format & perficit. Idcirco quidam Deum potius siue intelligibilis, siue intellectionis, quàm intellectus nomine nuncupant, quanquam hęc etiam nomina Deo haud propria omnino ratione conueniunt. Sed de his aliàs. Accedit ad haec, quod animae opus est uitalem motum praebere (siquidem ipsa uita quaedam est) mensis autem opus ordinare per formas. Ipsa enim species quaedam est, & secundum species operatur, quod in nostra mente conspicimus. Vitalis ille motus per omnia uiuentia funditur, rebus carentibus uita non competit.","prev":{"citation":"Opera omnia 90.1-4","label":"90.1 to 90.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/90.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/90.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 91.1-4","label":"91.1 to 91.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/91.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/91.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}