{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 902-2","citation":"Ficino, Opera omnia 902-2","ref":"902-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/902-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/902-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/902-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":387,"text":"astrorum obseruatione, sed mira etiam proceritate corporis, coelestia consecutum. Tu quoque ratione quadam forte simili sydere nuper assecutus mihi uileris. Quo enim momento lupiter ex alto oscula libauit natae, quo quidem in coitu poscenti negare nihil solet, literas ad me ipse dedisti. Quamobrem nec ego negare tibi mi Roberte quicquam uolo, quamuis neque possim reddere quod dedisti, iam uerò si tantò plus cuique debeo, quanto plus acceperim, nihil certè cuiquam majus, quàm tibi debeo, perquam magnificentissime mi Roberte. Rides ne perquam magnificentissimum istud uerbum? Non importunè forsan grandissimum hoc nunc nobis uenit in buccam, immensum est enim quod dedisti, quodume debeo. Siquidem toto semel me donasti mundo, quando mundum illum ad nos misisti diuinitus ab loanne descriptum. Le gebam equidem mox tempestiuè tuas literas simul atque donum oculis contemplabau in nostro illo, quod iamdiu nobis obtigit, quod & colimus, diui Christophori sacella. Orbem igitur praeterea illum oculis lustrabam, quem Athlantis instar humeris ille sustinet, si forte nobis occurreret in orbe toto quicquam moueri tuo par uel simile persol uendum. Interea diuus ille mihi. Quid nam inquit Ficine demens, sub coelo quaeritis, aequale coelo? Nónne totum accepisti nuper ab amico mundum? Et interea plusquam Prophetam ille tuus te fecit amicus. Propheta quondam coelum uidit nouum, Tu modo amici tui opera haec non aspexisti solum, sed manibus terramque nouam. etiam tenuisti. Creauit Deus ab initio coelum & terram in abysso tenebrarum, quem ante genuerat in abysso lucis, recreaust quondam in sapientia Mosis, recreauit & nuper, in spiritu Pici, in uerbo Mirandulae, hanc unà cum literia Robertus tibi dono dedit. Tantum ipse donum aequare nunquam potes, uix ego tam grandis aequabo, tam longus Longe uale Marsili, longe ualeat & amicus. Haec diuus ille mihi uisus est mi Roberte loqui. Hac igitur & tu longissima ualetudine bene feliciterque uale, si modo salutaueris frequenter meo nomine Picum conplatonicum nostrum. Sed heus tu, dic ama bo, nunquid Democritum his saltem diebus appellare debuerim potius, quàm Platonicum? Mundi faber sabbato quieuit ab omnibus operibus suis. Picus autem absoluta iam mundi lam mundi fabrica, nagnum (nescio quid) molitur. Num igitur nouos constituit unà cum Democrito mundos? Sed redit inter scribendum oportune nimium, mihi nunc in mentem, quid noster ille potissimum moliatur. Non soliuagum nunc per inania sectatur Democritum, innumerabiles atomos numerantem, sed illum certe, quem quotidie audimus ita clamantem. Pater meus usque modo operatur, & ego operor. Operatur Dei filius, id","prev":{"citation":"Opera omnia 902","label":"PROEOMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/902","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/902"},"next":{"citation":"Opera omnia 903","label":"903","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/903","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/903"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}