{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 905.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 905.1-4","ref":"905.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/905.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/905.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/905.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"LIBER X. Pro libro de Vita ad amicum misso. Marsilius Ficinus Iacobo Martinio surisconsulto, S. D. Rustra librum de Vita profuturum amicis composuissem, nisi prodesset inprimis lacobo meo mihi omnium amicissimo. Tu igitur ne frustra conscripserim, accipe libenter uitam, quam mitto nostram, lege diligenter, teneto memoriter, serua sedulò. Viue diu ad uotum, atque feliciter. XVI. Decembris cecc. LXXXVIII. Pro eodem. Marsilius Ficinus Laurentio Medici Iuniori ciui praestanti. Ibrum de Vita nostrum amicis quidem omnibus & literatis, & bonis prodesse cupimus. Illis uerò potissimum, quorum ita multis profutura est, & qui rationem uiuendi optimam elegerunt, hi maximè omnium digni sunt uita. Lege igitur di Cligenter, dilectissime mi Laurenti, ac diu feliciterque uiue. XVI. Decembris. M. cecc. LXXXVIII. Florentiae. locosa. Marsilius Ficinus Bernhardo Michelectio, & si forte riuali suo, tamen per quam dilectissimo per, quàm plurimum, S. D. Edicaui praeterita aestate Petro Medici nostro librum Sinesij Platonici de somnijs, & libellum Pselli complatonici de daemonibus. Petrus igitur accepto libro, statim prooeminum legit, lecto posuit, liber ipse nescio à quo paulo ponst sublatus est, posthaec diu quaesitus, hactenus non comparuit, ut profecto uideantur cum primum penetralia Domus, siue sacrae cuiusdam aedis attigerunt & disparuisse daemones, & somnia prorsus euanuisse. Perscrutare precor accuratissime mi Bernharde, num isthuc somnia haec. hi daemones aduolauerint. Si ita compereris, expiate uos moneo, & ad nos expellite Denique suspicor, ne cardinalis uel Gregorius librum hunc legendum acceperint. Si forte habent, lectum ad nos mittant. Saltem non habere significa, ut alibi diligentius perquiramus. Commenda me uenerabili uiro Pandolpho Lunae, Solem uerò cur nam praetermiserim? Commenda igitur inprimis Cardinali nostro Soli, deinde Pandolpho Lunae, & quidem plene, sed ut hinc exorsi cathalogum coelestium prosequamur. Commendabis & loanni Baptistae, propter leges quasi loui, Gregorio quin et am Mercurio nostro. Sed dicamabo, ubi nam Venerem collocabimus? Matthaeus igitur Venus esto. At quoniam inermis est sine cupidine Venus? ages ipse Cupidinem. Alioquin hodie Bernharde mi uix amabere. Saturnum uerò, ac Martem laetitia & humanitas à festiuo contubernio uestro procul expellit. Vale. XXI. Decembris. M. CCCC. LXXXVIII.","prev":{"citation":"Opera omnia 904-2","label":"MARSILII FICINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/904-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/904-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 905.5-6","label":"905.5 to 905.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/905.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/905.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}