{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 911","citation":"Ficino, Opera omnia 911","ref":"911","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/911","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/911","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/911.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"CEsideras magnum Plotinum uidere uenerande Pater, quod mihi nuper Antonius Calderino noster officiosè admodum significauit Vises quidem Plotinum breui, ut spero, argumentis in eum nostris mox absolutis. Sed ut interea quantum uirum, aut heroa potius, sis uisurus intelligas, audiprecor, quae Porphyrius eius auditor in uita Magistri describenda recenset. Et profectò, inquit Plotinus, ipsa quoque natura ab initio maius aliquid praeter caeteros possidebat, Aegyptius enim quidam sacerdos Romam perueniens perque amicum quendam Plotino iubitò notus, cum exoptaret suam Romae sapientiam ostentare, suasit Plotino ut secum accederet familiarem sibi daemonem (eo aduocante) protinus inspecturus. Cui facilè Plotinus est obsequutus. Acta uerò est in Isio daemonis inuocatio. Solum namque hunc locum Romae purum, ait Aegyptium inuenisse. Sed cum in aspectum proprium ipse daemon accerseretur, pro daemone Deus accessit, qui sanè non esset in genere daemonum. Sic ergo repentè Aegyptius exclamauit, beatus es ô Plotine, qui habeas pro daemone Deum, neque ex inferiorr genere sis ducem sortitus familiarem. Haec Porphyrius. Sed quam opportune nunc in historiam hanc incidimus? Nam quemadmodum Aegyptio Sacerdoti quondam daemonem inuocanti pro daemone Deus apparuisse fertur, ita mihi in Apologia nuper Herculem & Apollinem aduocanti, Pater eorum luppiter ipse comparuisse uidetur, quando Venetus Ecclesiae cardo coelitus à Diuo Marco missus, Patronus mihi tuussinius affuit. Hunc ex ipso louis ordine in terras demissum, testimonio nobis est fortuna, quidem eius ampla, amplior uerò uirtus. Nam & Astronomi louem fortunam primam nominauerunt. Et ludaei eundem Sedech, id est, iustitiam, communi lingus cognominant. Salue simul & uale feliciter salutaris nobis in terra luppiter significate quidem ab loue coelesti à superiore uerò create. Ego autem Mercurius fore cogar, si dignas officio tuo gratias sim acturus. XXVI. Iunij. M. cecc. Xc. Florentiae. Gratiarum actio pro Patrocinio exhibito nobis à Principe. Marsilius Ficinus Rainoldo Vrsino Archiepiscopo Florentino, S. D. CAlue diu, salue semper Pastor bone, salus ouium, Pastorbonus animam suam po","prev":{"citation":"Opera omnia 910-2","label":"MARSILII FICINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/910-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/910-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 911-2","label":"MARSILII FICINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/911-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/911-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}