{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 914-2","citation":"Ficino, Opera omnia 914-2","ref":"914-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/914-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/914-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/914-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"humanitate, & beneficentia sis acturus. Requiris posthac, ut soles, rationem studiorum meorum studiosissime Soderine. Reddo igitur ut Patrono debeo, ratioSnem. Superioribus diebus legitimum illum Philosophum, & amicum nostrum Pierleonum fecimus certiorem, nos iam diuturnis laboribus in Plotinum nostris finem imposuisse, & hunc quidem sabbato quietis die. Quo quidem auspicio sperabamus in posterum à laboribus conquiescere, at mihi contigit, ac omnipotenti coeli fabro, ille enim hoc die ab omnibus operibus suis quieuisse fertur, ego autem instar coeli quod quiescit nunquam, quod quietem suam sortitum est in motu, quod in ipso reuolutionis fine principium reuolutionis imminentis instituit, opere tantò mox absoluto nouum iam opus aggredior, ac forsan omnino non nouum, quemadmodum & coelum circuitum sorte nouum agit nullum, sed semper repetit consuetum. Redijt enim mox in mentem absoluenda mihi superesse commentaris in Platonis Philebum de summo bono, quon dam ad dimidium usque producta. Pae Pro acceptis gratias age antequam noua petas. Marsilius Ficinus Reuerendissimo in Christo patri Domino Gentili Episcopo Aretino, S. D. CAlue semper, antistes sempiterna salute dignissimè, Commendaturus tibi mox necessarij causam, malui prius meo nomine gratias agere, quàm alieno gratiam poscere. Inprimis igitur ingentes tibi gratias ago, quod in causa Montis MartiaEnipotissimum tua, & sponte mi cesseris & tempestiuè monueris.","prev":{"citation":"Opera omnia 914","label":"MARSILII FICINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/914","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/914"},"next":{"citation":"Opera omnia 915.1-5","label":"915.1 to 915.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/915.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/915.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}