{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 916.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 916.1-4","ref":"916.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/916.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/916.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/916.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Pręterea Damis & Philostratus, confirmante Apollonio, Mmm narrant, sapientes quosdam sanctosque uiros apud Indos, qui appellantur Oxidrachi, suas urbes ab hostibus, non manibus, sed oratione defendere. Deum enim ab eis suppliciter ob secratum, hostes tonitruis fulminibusque fugare. Quod autem Deus sanctarum animarum orationes exaudit, Thomas Aquinas noster inde probat, quod cum omne mouens quodammodo ad suam moueat limilitudinem, atque ideò motus uouentium ad bonum directus ab ipso bono dependeat (quòd sanè nec frustrà mouet) nimirum ad optatum finem quandoque perducit eos, quos ipsum ad optandum mouet, & qua facultate his im pressa semel mouit, eadem adiuuat ut prosequantur, eadem quoque peragit, ut denique consequantur. Nam & in naturae motibus similem inclinationis consecutionisque reguiam facultatemque constituit. Praeterea quae motori suo propinquiora sunt, efficacius inde mouentur. Mouent autem primus motor omnia, cui naturae rationales propinquiores sunt admodum, quàm corporeae, cum igitur naturae corporales inde & moueantur per appetitum naturalem ad fines queque suos & consequantur, multò magis substantię rationales, quae in uotis ad bonum a primo bono mouentur, bonum aliquando consequuntur optatum. quatenus uidelicet inde mouentur. Agitantur autem inde quatenus & bene, & ad uerùm bonum, desiderio precibusque procedunt. Eatenus igitur exaudiuntur preces, & euentus contingit optatus. Confirmantur haec per quandam lamblichi diuini sententiam, sicut Sol quidem solaribus, & Luna lunatibus & concauum Lunae leuibus proprietatem, qua ad Solem, Lunam, concauum mouerentur, impressit, sic instinctum animis quo ad Deùm orando conuerterentur ipse Deus infudit, & hunc quidem minime uanum. Quandoquidem nec ipsa natura dat aliquid mouetque frustra uidelicet recta diuinitus. Denique si ad amicum pertinet honestis amici desiderijs obsequi, mens certè diuina cui mentes ipsa similitudo partim naturalis partim acquisita facit ami cas, legitimis mentium desiderijs satisfacit, ad cuius bonitatem prorsus immensam pertinet, bona latissimè usque quaque largiri, mentibus praesertim ad diuinum propriè bonam diuinitus instigatis. Reliqua de Adoratione in argumento in Timaeum iam tractaui, mus. XX. Septembris M. cecc. Xc. Florentiae. Prooenium in libros in adolescentia compositos, sed collectos tandem aque ad Laurentium missos. Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro magnanimo, S. D.","prev":{"citation":"Opera omnia 915.6-7","label":"915.6 to 915.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/915.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/915.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 916.5-7","label":"916.5 to 916.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/916.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/916.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}