{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 916.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 916.5-7","ref":"916.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/916.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/916.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/916.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Enerunt ad te iandiu libri omnes, Patrone charissime. Liberi inquam mei quoa in iuuentute uel aetate paulò maturiore peperi. Veniunt & ad te quotidie quos in ipsa etiam senectute parturio. Qui uerò mihi quondam adolescenti nati sunt, facti semel uagabundi, eadem adhuc fortuna, ne dixerim temeritate, pererrant, sed hos etiam errones nuper reuocauidomum, iussique protinus ad te confungere, ut & Patronum eundem mei simulomnes agnoscerent, ita demum uicturi felicius. Et ego similiter apud illum, quem in omni eius aetate semper amaui totum, totus quoque forem adolescens & uir senex. Accipe libenter tuos optimè Laurenti. Lege felici ter, uiue felix, certa patriae nostrae felicitas Marsilium Ficinum totum tuum dilige totum. XXVII. Octobris. M. cCcc. xc. In Agro Caregio. Prooemium Marsilij Ficini in librum, qui inscribitur homo, ad magnanimum Laurentium Medicem. YOminem Peripatetici ex anima corporeque componunt. Hominis animam Christiani tradunt, mox genito corpore procreari. Ecce homo nosterad te uenit hu manissime Laurenti ex anima & corpore constitutus. Primo quidem corpus Laspicies, ubi tanquam medici de curando corpore disputamus, deinde introspicies animam, ubi quasi Theologi animum à cuta corporis ad Deum conuertimus contemplandum Ibi sanè quinque libellis uelut gradibus ad diuinam contemplationem ascendimus scala Platonica. Sextus subinde liber ad Deum iam factum hominem, id est, ad Christum, unà cum Magis, indice stella, ducit. In septimo tandem Apostolus Paulus ad terrium coelum raptus, secum rapit & mentem, penes Deum die septimo quietuXc. Florentiae. ram. XXX. Octobris. M. cCcc. Pes","prev":{"citation":"Opera omnia 916.1-4","label":"916.1 to 916.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/916.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/916.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 917","label":"917","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/917","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/917"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}