{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 92.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 92.1-3","ref":"92.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/92.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/92.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/92.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"LIBER II. Vnitas, ueritas, bonitas idem sunt, & super ea nihil est. Cap. Ribus iam argumentis ostendimus esse aliquid super angelum. Primo quidem esse monstrauimus super ipsum, simplicissimam unitatem, setundò ueritatem, tertiò bonitatem. Tria hęc unum sunt. Nihil enim aliud est summa unitas, quàm summa simplicitas. Propter hanc unitatis simplicitatem, res quaelibet pura ueraque est. Verùm quippe uinum est, quod purum est uinum. Sic ueritas rerum in simplici illa unitate consi tit. Atque propter eandem simplicem puramque unitatem res quaelibet sunt bonae. Quodlibet enim tunc se habet bene, quando sibi ipsi atque principio suo uni tum est, purumque manet, neque rebus deterioribus commiscetur. Ac si in reb. circa idem consistit unitas rerum, ueritasque, & bonitas, meritò super ipsas idem est primum ipsum unum, uerumque & bonum. ( Quòd in ijs sit rerum principium, illud argumento est, quod horum uestigia in cunctis reperiuntur, quasi ab his cuncta manauerint, & omnia haec cupiunt, utpote quae suum principium repetunt. Singula enim unitatis, ueritatis, bonitatis, & participia sunt, & auida. Super unitatem nihil est aliud, quia nihil est unitate potentius, quandoquidem unio perfectionem cunctis praestat, atque potentiam. Verùm super eam si uis ut sit aliquid, duo statim sequentur absurda. Si enim unitas sub aliquo est superiore principio, certè superioris illius particeps. Inferiora enim à superioribus causis semper aliquid capiunt. Sic non erit haec unitas ipsa, sed aliquid ex unitate quadam & ui supernè accepta compositum, eritque multitudo quaedam, non unitas. Ac etiam quod unitati praeponitur, nullius erit particeps unitatis. Nam superius principium ab inferiori quo ad naturam suam suscipit nihil. Igitur erit aut nihil, aut multitudo omnium penitus unione priusta, cuius nulla pars unum aliquid erit. Neque tota multitudo erit una, neque ulla inerit communio partibus, uel ad se inuicem, uel ad totum. Rursus super ueritatem est nihil. Nam simili ratione haec non esset ueritas ipsa, sed uerum aliquid ex ueritate quadam & superioris illius portione compositum.","prev":{"citation":"Opera omnia 91","label":"THEOLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/91"},"next":{"citation":"Opera omnia 92.4-6","label":"92.4 to 92.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/92.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/92.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}