{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 921.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 921.1-4","ref":"921.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/921.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/921.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/921.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"ARes enim quaelibet quantum in integra sui puritate id quod à Deo facta est perF manet, uera denominatur. Quatenus ueroalijs conducit ad aliquid bona alijs nuncupatur. Item quatenus intra se aliud sui conducit ad aliud bona sibi. Impressit autem Deus ueritatem rerum uerisimile quasi nota, bonitatem uerò uoluptate perfudit quasi esca, ut occulta cuiusque ueritas per imaginem uerisimilem indagaretur, ac de mum per omnium ueritatem Dei ueritas. Rursus, ut per uoluptariam escam singula ad bonum per se latens, allicerentur, perque bona omnia ad Dei bonum. Cum uerò daemon inui dus Deum, partim uerisimili nota, partim bona simili esca, ad se trahere concta ipse similiter ad se omnia traheret. Itaque notam uerisimilem & boni similem escam ad diuinae illius expressit similitudinem, adhibuitque tùm illam falsò, tùm stanc malo, quo fit, ut per illam mentes ad falsum, per hanc affectus trahat ad uialum, ac denique ad se ipsum. Ipse enim cum à diuina ueritate bonitateque, quasi rebellis, & alienissimus sit, falsitas quaedam est atque malitia. Hinc Plato malorum escam in Timaeo nuncupat uoluptatem. Apologus de bonis atque malis. CRantquondam duo quaedam sola, bonum, scilicet atque malum. Quamdiu uerò bonum generabat, nihil malum ad generandum haud irritabatur prę superbia, putans se solum posse bono resistere. Incoepit tandem bonum generare bona, tunc Smalum extimescens sibi à bono atque bonis, concupiuit contra hęc generare mala. Cum uerò ob sterilitatem non posset deflendo, sortem suam inuocauit fortunam, qua fauente, coepit generare mala, atque contrario modo, quàm bonum bona. Videns enim bo na referre bonum ad ipsumque conferre, habere uirtutem, serua id in quo sunt salute sua con cordare inter se, habere à tergo uoluptatem, contra haec obiecit opposita, scilicet degenetationem impedimentum numerosam turbam inpatientiam eius, scilicet quod sultinet bonum. Item ineptitudinem, ad uaria simul bona. Denique uoluptatem posuit in fionte mali reprehendes unà cum Momo bonum ipsum, quod escam boni occuluisset. A terro bonis eam subdens, quàm fortè rectius proposuisset. At uerò bonum ipsum ne regnum suum à malo dissolueretur, constituit primo quidem mala pati, contraria duo, scilicet malum alterum, atque bonum, cum bonum bono contrarium esse nequeat.","prev":{"citation":"Opera omnia 921","label":"921","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/921","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/921"},"next":{"citation":"Opera omnia 921.5-8","label":"921.5 to 921.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/921.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/921.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}