{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 923.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 923.1-4","ref":"923.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/923.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/923.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/923.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"Misit iterum Palladem armatam & sapientem, putans illos ob temeritatem succubuisse. Ad hanc ergo Voluptas ait. Nónne te pudet o Pallas, deam uestitam, armatam certare mecum, humana, inermi, nuda. Illa respondit, sic placet tecum certare, quo te superem. Ad haec illa, cum neque gloriae, neque utilitatis in certando rationem habeas, neutrum enim uicta me consequeris, constat te ipsa duntaxat uictor ig uosuptate deuictam, certare nulla gloriae uel utilitatis habita ratione. Tum pallas uerbis conuicta, prorumpit in uerbera, telumque saepius in eam direxit. At illa cui natura cedens est, atque subintrans & frugacissima, ictus protinus declinabat. Ergo Pallas latum clypeum in caput eius protendit, at illa clypeum penetrauit, adeò enim ad penetrandum est potens ut corpus animamque penetret, Post haec aduocauit Pallas dolorem, quo hoste contrario perderet uoluptatem. At quoniam contraria se mutuo non accipiunt, dolor non in Voluptatis faciem irruebat, sed iuxta tendebat in latus. Tum Pallisunacum socio Vulcano, acceptis follibus extenuare & resoluere uoluptarem mollie hantur. Neque potuit extenuare eam, cùm tenuissima sit, neque resoluere in ulterius aliquid, cum situltimum. Cùm enim quaeritur quare quis facit hoc? non respondetur, propter il lud. Rursusque quaeritur, quare illud? ac respondetur, quia placet. Si quaeratur iterum, quare placet, non aliter respondebitur, quàm quia placeat. Palladem ergo palsidam prae do lore, quia Voluptatem non persuasit, ad louem redijsse ferunt. Tunc ea, utpote à fluxu proorio, properantior aggressa louem ait, ô fili, nunc agnosces tibi opus esse senis Satur ni consilio, cui hactenus aostulisti regnum, & in palatij penetralibus occlusisti. Actiua uidelicet uita homines à contemplatiua plurimum distrahente. Reseratis ergo ianuis conuocatur Saturnus ad consultandum. Tum ille duo sunt ait principia motus. Voluptas quidem prosequendi, dolor autem fugiendi, indolentia uerò neutrum facit. Non ergo uoluptas interimenda, alioquin animae coelum non petent, uoluptate etiam hic exticta. Sed Voluatas huc trahenda, dolor apud homines relinquendus, utinde huc cuncti coniugiant. Placuit senis consilium, mittuntur daemones Martis Vulcanique satellites ad uoluptatem corripiendam. Timebatur enim ne dij illius pulchritudini indulgerent, & cederent. Constabat autem daemones nullam rationem pulchritudinis habituros. At daemones nunquam uoluptatem tenere manibus potuerunt, mollitie lubrica anguil las mirabiliter superantem. Eius enim mollitiem confirmat ass duus mollium dulciumque usus & habitatio.","prev":{"citation":"Opera omnia 921.13","label":"921.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/921.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/921.13"},"next":{"citation":"Opera omnia 923.5-7","label":"923.5 to 923.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/923.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/923.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}