{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 923.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 923.5-7","ref":"923.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/923.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/923.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/923.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Voluptas denique & Deos, & daemones superauit, ut nemo audeat cum illa congredi. Fugienda enim est poti squam inuadenda. Verùm ne diutius in diuina nomina delinquamus, fateamur Mineruam in terra, & Deos in terra alios id est, humanam sapientiam, & potentiam plurimam uoluptate deuinci, sed eam à sapientia diuina superari. Nam Saturnus iterum unà cum Minerua deliberauerunt, ut tentandum esset uuluptatem rapere non per uiolentiam illi oppositam, imò per gratiam eius amicam. Miserunt ergo Mercurium, Apollinem, Musas, Gratias, ad Voluptatem sursum a liciendam, MMercurius ad eam primus orationem habens, dissuasit Voluptati in terris moras trahere interhostes suos, timorem, dolorem, iram, odium, inuidiam, laborem, & pauperiem, atque morbum. Phoebus quoque eam cithara deliniuit, Musae Cantilenis, & modulis, Gra tiae saltibus atque choris. His enim pellecta Voluptas inseruit se canentibus Musis, mani busque porrectis implicuit se Gratijs blandeludentibus. Itaque numinibus his canendo atqupe iudendo coelum repetentibus comitata uoluptas coelo inuecta est. Terra à uolupta te deserta est, hinc ergo illuc abeundum, ita tamen ut abeundo te retro ne uertas, ne Orphei more, perdas praemium. Sed quonam tempore uoluptas aufugit in coelum? Quo & Astrea originalis, scilicet iustitia Adam peccante. Sed ne mortales orbati uoluptatnr tot aduersa se afflictarent & perderent, luppiter miseriae nostrae misertus, dum abstulit uoluptatem, spem nobis multiplicauit. Sed fillit spes uoluptatis hic consequendae, id est, ex rebus mortalibus reportandae. Nam ad Mineruam translata est, Mercurio, Phoebo, Musis Gratijs perducentibus. Quamobrem Voluptatem plenam penes diuinam sapientiam tantum assequi possumus, delectationem etiam quandam ex liberalibus disciplinis. Post haec Pluto rex terrae, uidens sub latam sibi escam detinendarum apud inferos animarum, cogitauit saltem escam fingere aspectu similem Voluptati. Acceptis ergo uestibus fucisque. à Voluptate relictis, quib.","prev":{"citation":"Opera omnia 923.1-4","label":"923.1 to 923.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/923.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/923.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 924","label":"924","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/924","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/924"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}