{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 928-2","citation":"Ficino, Opera omnia 928-2","ref":"928-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/928-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/928-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/928-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"statim post prima salutationis uerba, narrauit, quantum me tua clementia diligat. Quo quidem nihil gratius audire poteram. Sed hoc interim molestum miShi fuit, quod mox negligentiae criminari me coepit quasi nullas post discessum hinc tuum ad te literas dederim. Sed ego statim huic archetypum epistolarum mearum aperiens, quatuor saltem legi literas ad te hoc tempore missas. Certè nimis infortunatas itinere, inquam, Romano. Nondum enim ad te peruenisse uidentur. Quae tamen alibi feliciore fortuna fretae, non solum per omnem Italiam, sed etiam in Hispaniam iamdiu Galliam, Germaniam, Pannoniam, peruolarunt, obseruantiam & reuerentiam erga te meam ubique iam praeter, quàm Romae testificantes. Quamobrem non quia nullas, sed quia paucas epistolas ad te miserim iure culpandus eram. Sed utinam quae natae semel infortunatae uidentur, fortunatiores saltem hodie renascantur, ut ad felicem Patronum melioribus usae fatis quandoque perueniant, clientulumque commendent. 111i. Iunij. M. CCCC. XCI. Pro Adolescentibus è Sueuia mißis ad academiam Florentinam. Marsilius Ficinus Ludouico Nauclero & loanni Phorcensi S. D. Germanis Iurisconsultis, CCribitis ad nos uestroque nomine Germaniae Principes, Florentiam adolescentem","prev":{"citation":"Opera omnia 928","label":"IVI ARSILIITIONNI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/928","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/928"},"next":{"citation":"Opera omnia 928-3","label":"IVI ARSILIITIONNI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/928-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/928-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}