{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 929","citation":"Ficino, Opera omnia 929","ref":"929","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/929","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/929","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/929.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"tres atque uiginti, tu uerò natus es, primitias studiorum meorum auspicatus sum à libris quatuor institutionum ad Platonicam disciplinam. Ad quas quidem comAponendas adhortatus est Christophorus Landinus amicissimus mihi, uir doctissimus. Cum autem ipse, & Cosmus Medices peregissent eas, probauerunt quidem, sed ut penes me seruarem consuluerunt, quoad Gręcis literis erudirer, Platonicaque tandem ex suis fontibus haurirem. Eas enim partim fortuita quadam inuentione, partim Platonicorum quorundam Latinorum lectione adiutus effeceram. Platonem deinde Platonicosque Graeco aggressus, institutiones illas paulatim libris sequentibus emendaui. Neque tamen librum ipsum placuit abolere, quem tanquam liberum primogenitum meum, eo anno genueram quo tu natus es, mihi certè, & obseruantia filius & perpetuo quodam fauore patronus, hunc igitur tu mi Valor dilectissime fili fratrem tuum fraterno precor amore complectere, in Valorum laribus ineunte iam aetate mihi domesticis, optato prorsus Valore uicturum. Vale, Nouembris. M. CCCC. XCI. Gratiarum actio. Marsilius Ficinus Martino Vranio Praenyngero amico S. D. unico, MOannes Streler ille uester, ac propè iam noster, legit mihi hodie partem epistolae ad","prev":{"citation":"Opera omnia 928-6","label":"IVI ARSILIITIONNI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/928-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/928-6"},"next":{"citation":"Opera omnia 929-2","label":"IVI ARSILIITIONNI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/929-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/929-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}