{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 933.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 933.1-4","ref":"933.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/933.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/933.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/933.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Sed incredibili quodam amore praeterea cogimur te obsecrare (ut ipse quoque nos ames) singulariter te amantes, semperque post hac etiam, (ut iam facis) memineris, quemadmodum omne lumen pendet ex alto, ita uirtutum tuarum splendo rem ex ipso Deo patre luminum dependere, ut summus ille bonorum omnium author probitatem tuam pariter atque felicitatem confirmet etiam in posterum, & augeat confir matam dispositionem, & quotidianos coelestium cursus aspectuque consideras, prosequaris. 1. Probo equidem dilectissime mi Bandaci. Verùm tamen si quando astrologiam illam eggrediaris, qua frustra nimium certa futurorum iudicia promittuntur, id minime comprobabo. Quem enim omnium familiarissimum habeo, eundem & felicissimum fo re desidero. Compertum uerò habemus omnes, qui praedicendis futuris curiosius inhiant, omnium infortunatissimos esse uel fieri. Cuius quidem aduersitatis causas, uel manifestas, uel occultas esse putamus. Manifestè profectò causae sunt, quod infinito ac, pror sus incerto futurorum studio, sua semper omnia negligere compelluntur. Plerunque uerò imminentis fati, uel promissis confisi, uel minis deterriti, sua quidem sententia necessarijs, ipsi interea nihil agunt, toti uidelicet ex fato pendentes. Occultas autem huius rei causas esse arbitror, quod prouidentia diuina, cui natura. fatum, fortuna, seruiunt, non dat omnibus omnia, sed sua cuique iuste dispensat. Quibus ergo & his quidem uolentib. futura concessit, meritò praesentia negat. Cum enim pręsentia, si cum futuris compares, paucissima minimaque sint, si rebus eiusmodi careas, dummodo futura, quae plurima ma ximaque sunt quoquomodo possideas, conqueri apud prouidentiam de tua sorte non debes. Fortè uerò fortuna, quę uidetur in hoc saltem opposito fato, quod illud quidem or dinem rerum asserit necessarium, haec uerò ordinem eiusmodi renuit, nimirum futurorum auguratoribus tanquam fatidicis assertoribusque fati infensa redditur & aduersa. Fortem etiam qui uentura audacter anticipant, quę coelestis ille pater in sua posuit potestate, sibi ipsis quod Dei ipsius est, insolenter usurpent. His ergo Iuppiter indignatus eos tan quam gigantes illos superbia nimium elatos effulminat. Missa equidem nunc, quae mihi succurrunt astrologica facio. Rerum uidelicet reconditarum longeque à praesenti distantium perscrutatores, incidere protinus in Saturnum abditissima quaeque remotissimaque tenentem. Et quoniam praesentia fortunae bona concessit loui, rebus tandem uen turis secretissimisque contentum.","prev":{"citation":"Opera omnia 932.5-7","label":"932.5 to 932.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/932.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/932.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 933.5-7","label":"933.5 to 933.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/933.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/933.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}