{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 938.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 938.1-3","ref":"938.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/938.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/938.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/938.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Omnes enim ideae tanquam species quaedam intellectuales sunt atque diuinae. Extantque exemplaria tùm essentiarum, rùm perfectionum ad essentiam pertinentium. Materia uerò ex Deo producta est tanquam necessaria mundo, neque malefica est. Quippe cum ad generationem uniuersi con ducat. Neque etiam est bonum, cum omnium ultima sit, sed in necessarijs ordinem habet. Quicquid enim est, alicuius gratia tale est. Nullam ergo uel specialem, uel materialem malorum causam ponere fas est, nec omnino unam eorum causam. Sed quemadmodum ipse inquit, dicendum est, particularia & dispersa malum inferre. Particularia quidem. Quo niam nullum uniuersorum, ut intellectus, anima, corpus, causa est malorum. Dispersa uerò, quoniam non res una quaedam causa est malorum, sed, (ut ipse inquit) aliae malorum occasiones sunt quaerendae. In corpore quidem malum, id est, morbus accidit, propter diuersa quaedam absque mutua proportione inter se confluentia, dum unum quodque supe rare contendit. Malum quoque in anima propter differentes uitae species & contrarias inter se pugnantes. Quibus pugnantibus ex alijs malum accidit alijs, unoquoque quod suum est agente. Oportuit autem corpus fore tale, scilicet ex contrarijs atque repugnantibus, (ut foret) nonnihil etiam in mundo caducum. Atque ita perfectus mundus, ex omnibus uidelicet constitutus. Animas quoque commixtionem hic habere, ne regiones istae mundi rationalium animalium expertes forent. Neue rationales uitae in corporib. absque medio plantarentur, sed agerent, paterenturque irrationalium quoque conditiones, & talia quaedam appetant, sentiant, imaginentur. His enim opus est mortalibus, si modo uel breue tempus in his sunt regionibus permansura. Dumigitur quod suum est, res quęlibet agunt, mala subscindunt, neque propter aliud nisi propter bonum. Quibus sanè contingentibus uniuersum utitur oportunè, euaduntque haec in bonum per ipsam uten tium potetestatem. Quapropter nullum est purum alicubi malum, sed est boni quodammodo particeps. Atque ita malum diuinitus quoque pendere quodammodo dici potest, tanquam quodammodo bonum.","prev":{"citation":"Opera omnia 937.5-6","label":"937.5 to 937.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/937.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/937.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 938.4-6","label":"938.4 to 938.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/938.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/938.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}