{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 940.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 940.5-8","ref":"940.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/940.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/940.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/940.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Quae enim uitam magnis practicam duxerunt, neque adhuc à uita eiusmodi destitere merito competens diligunt practicis actionibus instrumentum, segregataeque ab hoc indignatae commertium percupiunt, uitamque hanc nostram separatae uitae praeponunt, utpote quae secundum uitam illam agere nequeant, ad uitam uidelicet practicam aptiores. Quae uerò ob uitam flagitiosam caducum corpus affectant uitamque cum ipso nihil differre putant à uita in ipsa ducta, conueniens est in locum uniuersi tenebrosum ultimumque deferri. Homerus quemadmodum & Plato animam distinguit ab idolo suo, & intellectum ab his, quae sunt animae propria, & animam quidem idolo, inquit, uti, intellectum uerò utrisque diuiniorem esse. Atque idolum & animam esse quodammodo nota, etiam in hoc corpore. In quo & seorsum à quo curam prouidentiamque huius habere, idque naturaliter concupiscere, intellectum uerò phantasticis formabilibusque motibus nostris non comprehendendi. Proinde quemadmodum animarum in coelum ascendentium instrumenta harmonicam uocem emittunt, motumque concinnum praeferunt, sic sub terras descendentium, iamque minus rationalium, sonus similis est lamento, ferens uidelicet affectuosae phantasticaeque uitae duntaxat imaginem. Inferorum praeterea loca & iudiciarios sub terra status ad flumina, quae Homerus Platoque describunt, non esse putandum esse imaginationes uanas fabulosaque tantum terriculamenta, sed quemadmodum animis coelestia reperentibus, multa uariaque loca illic sunt pro meritis distributa, ita putandum est punitione quoque purgationeque indigentibus animabus, loca sub terris esse disposita, uarios defluxus habentia ab elementis circumfusis terrae. Quos sanè defluxus flumine uocauerunt. Esse denique differentes daemonum ordines huic praefectos operi, partim quidem ultores, partim castigatores, partim purgatores, partim uerò iudiciales. Perterreri uerò illic animas consentaneum est imaginatione daemonum praefectorum, statuque pro meritis quidem habitusque uario confusoque, & à superis Solis radijs segregato. Tres animae uitae, diuina, humana, ferina. Riplicem animae uitam ita summatim disponere possumus. Primam quidem op timam atque perfectissimam, qua dijs coniungitur, agitque ibi uitam superis cognatissimam, ac propter summam quandam similitudinem, uitam illis iam unitam, nec sui quidem iuris sed deorum, dum suum quidem subit intellectum suscitat autem interim ineffabile munus caracteremque uniformis illius substantiae superorum, copulansque simile simili, suum uidelicet illi lumini lumen, ipsi scilicet uni super omnem essentiam uitamque extant ipsum essentiae suae uitaeque propriae uniforme, quàm maximè.","prev":{"citation":"Opera omnia 940.1-4","label":"940.1 to 940.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/940.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/940.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 944.1-4","label":"944.1 to 944.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/944.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/944.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}