{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 942.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 942.1-4","ref":"942.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/942.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/942.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/942.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Cogitabilia uerò, id est, Mathematica, res in se quaedam speciesque sunt similiter imagines, cum sint naturales quidam ex rebus naturalibus effluxus, naturam quoque suam habent. Quomodo bonum est super essentiam. Et quomodo cognoscatur. PLato in sexto de repub. ita diuina comparat. Solem quidem ipsi bono, lumen ueron Solis ueritati à bono mananti, colores ex lumine dependentes, formalibus idealibusque rerum rationibus, à bono sub ueritate pendentibus. Oculos autem & genitos & illustratos à Sole comparat intellectibus ad bonum similiter se habentibus. Subdit praeterea. Quemadmodum Sol super inferiorum uisibilium generationem extat. Ita bo rium super ens & essentiam. Item, sicut Sol lumenque suum colores superat atque uisus, ita bonum ueritasque boni lumen, est super ideas, entia, mentes. Denique sicut Sol uisibilibus nostris & oculis, non solum actionis perfectionisque causa est, sed etiam generationis, naturae, uirtutis, ita bonum est omnium tàm intelligibilibus, quàm intellectibus au thor. His itaque omnibus est superius. Cùm igitur ipsum bonum sit intelligibilibus, intellectu, uerita te superius, non eadem ratione qua intelligibilia cognosci potest, sed diuino quodam intuitu perceptio neque intelligentiam excedente, quàm Plato illustrationem animae nominant. Tunc uidelicet ita diuinitus illustrante postquam à bono per negationem segregauerit. omnia quae sunt post bonum, uicissimque ritè admodum comparauerit. Hac scilicet ratione reflectens erigensque se in ipsum, quasi facta iam resupina, quae hactenus fuerat, quasi prona. Sol inter mundana uidetur ingenitus. Quoniam nihil amittit suum, nihil alienum rursus admittit. Caetera uerò omnia radios ab illo nouos semper accipiunt, dum ille proprio centro reuoluitur, atque ita coelestia circum & inferiora collustrat. Sol igitur qua ratione talis est, mundanis omnibus dominatur, quan tum uerò corpus & mobile alicui sub est, supremae uidelicet, quae sphaeta dicitur circuitum identitatis habere. Hinc enim & Sol ipse fertur, sph era rursus illa ad circuitum refertur sapientissimum, id est, mentem. Inter haec memento sicut in rebus diuiduis est indiuiduum uelut unitas atque punctum, sic in rebus corruptibilibus incorruptibile aliquid esse. Bonum triplex, scilicet in nobis, in idea, super ideam. Lato tres uenerandi boni considerat gradus.","prev":{"citation":"Opera omnia 944.5-6","label":"944.5 to 944.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/944.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/944.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 942.5-7","label":"942.5 to 942.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/942.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/942.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}