{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 942.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 942.5-7","ref":"942.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/942.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/942.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/942.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Vnum quidem in omnibus scilicet Istatum quendam uitae ex intelligentia & uoluptate ritè permixtum, alium autem inter ideas, alium denique super ideas. Inter ideas enim, aliae quidem rerum essentias constituunt, atque definiunt, alię uerò perfectiones suas essentijs adhibent. Illarum praeterea prima estens & essentia. Quod quidem genus est ad omnes alias ideas essentiales, id est. quae ad constituendas essentias pertinent. Velut ad ipsum animal, ipsum ho minem, ipsum equum. Idearum uerò ad perfectiones omnium pertinentium, prima est ipsum non simpliciter bonum sed ideale, quod similiter genus est idearum omnium ad perfectiones terum quomodolibet attinentium, quales sunt ipsum pulchrum, ipsum iustum, & sapiens atque similia. Sicut ergo essentiae rerum perfectiones suas origine quadam antecedunt, esse enim naturaliter praecedit bene esse, ita ens & essentia in ipsa idearum seriè ipsum antecedit ibidem ideale bonum. Sed ipsum tandem simpliciter bonum est ente superius, simulque inparticipabile bonum. Oam bonum inter ideas in participabile quidem est, sed est interim cum essentia, siue sub ente. In nobis tandem & sub essentia est, & participabile quidem est, sed interim cum essentia siue sub ente. In nobis tandem & sub essentia est, & parricipabile bonum. Iam uerò communis omnium consensus definiens bonum, cuius gratia omnia & quod appetunt omnia, uaticinari uidetur illud nec ul lius gratia esse, nec aliud prorsus appetere. Illud itaque necesse est esse eos aliquod. Nec aliquod bonum in ente. Omnis enim essentia bonum appetit, id est, esse secundum naturam, ac bene perfecteque fese habere.","prev":{"citation":"Opera omnia 942.1-4","label":"942.1 to 942.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/942.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/942.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 943","label":"943","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/943","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/943"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}