{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 944-2","citation":"Ficino, Opera omnia 944-2","ref":"944-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/944-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/944-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/944-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"aureo, Plato noster in libris de Rep. ad quatuor hominum ingenia transtulit, disputans alijs hominum ingenijs, plumbum quoddam, alijs ferrum, alijs argentum, alijs aurum naturaliter insitum. Si quod igitur seculum appellandum nobis est aureum, illud est proculdubio tale, quod aurea passim ingenia profert. Id autem esse nostrum hoc seculum minimè dubitabit, qui praeclara seculi huius inuenta considerare uoluerit. Hoc enim seculum tanquam aureum, liberales disciplinas fermè iam extinctas reduxit in lucem, grammaticam, poësim, oratoriam, picturam, scul pturam, architecturam, musicam, antiquum ad Orphicam Lyram carminum cantum. Idque Florentiae. Quodue apud priscos fuerat uenerandum, sed iam propè deletum, sapi entiam coniunxit cum eloquentia, cum arte militari prudentiam. Idque potissimum in Federico Vrbinate duce, tanquam in Pallade declarauit, filiumque eius, & fratrem uirtutis illius effecit hęredes. In te quoque mi Paule perfecisse uidetur astronomiam, Florentiae quinetiam Platonicam disciplinam in lucem è tenebris reuocauit. In Germania tempo ribus nostris imprimendorum librorum inuenta sunt instrumenta. Tabulae praeterea, quibus hora, (ut ita dixerim) una, per omne seculum tota coeli facies aperitur, ut prętermittam machinam Florentinam, quotidianos coelestium motus agentem. Iam uerò Gen manicas tabulas Micheloctius noster diligenter expressas ad uos affert, inclyto duci ue stro dicandas. Coeleste quidem munus, coelesti principe dignum, dignum praeterea, (ut arbitror) quod & abs te coelestium contemplatore probetur, dignum denique commendatione apud uos nostra. Valete. DieX III. Septembris. M. cccc. xcii. FINIS. MARSS Florentini Epistolarum, ad Hieronymum Rossium Dilectissimum suum.","prev":{"citation":"Opera omnia 944","label":"944","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/944","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/944"},"next":{"citation":"Opera omnia 945","label":"PROEOMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/945","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/945"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}