{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 950.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 950.1-4","ref":"950.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/950.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/950.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/950.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Alterum uerò Solem, qui inter Platonicas commentationes grandior sam coaluit, iure sibi uendicat Petrus Medices, & qui & Platonica iurè sibi omnia uendicat, lumen similiter, o mi Vranie mihi geminum interlares eluxit, minus atque majus. Minus quidem iamdiu Phoebo Capellę fulsit, majus uerò nunc Petro Medici clarissimo lucet. Vtrumque igitur uir coelestis foeliciter contemplare. Contemplaberis uerò feliciter, si luminis huius similitudine Platonicum hoc quod sequitur de diuinitate mysterium memoriae commendaueris. Quae minimum lumen habent non aliter cernere consueuimus quàm passim quaerendo propius accedentes. Solem uerò uisuri, non tam quaerere Solem cogimur ultro nobis obuium atque omnium patentissimum, quàm purgare oculos, aperire, conuertere, proque modo nostro hos ad illum accommodare. Similiter caeterarum quidem rerum ueritates exiguas quasi scintillas argumentationib. perscrutari compellimur. Immensum uerò Dei lumen sic assequi non ualemus, sed & amatoria uoluntatis conuersione & serenitate mentis paramur ad illum, nobis uidelicet praeparatis ultro feliciter coruscaniem. Hinc Platonicum illud. Diuina quidem uerbis rationibusque doceri non possunt quemadmodum caetera, quae discuntur, sed assidua circa diuinum ipsum consuetu dine uitaeque communionem, subitò tandem nobis uelut ab igne scintillante lumen effulget in animo, seque ipsum iam alit. In librum de Sole missum. Marsilius Ficinus Laurentio conphilosopho suo Laurentianae aedis antistiti. CVm ego superioribus diebus librum de Sole & lumine, paruum quidem, sed maEgna cum uoluptate componere, tu interim & si praesenti meae lucubrationis inscius, peropportune admodum astronomicis rationibus inuenisti nostrum omne sapientiae studium, ad Solem potissimum pertinere. Quoniam sors illa, quam Aegyptij sapien tiae partem nominant in genesi peruenisset ad cor Leonis. Sol uerò Dominus eius nonam tenuisset coeli plagam, sapientiae destinatam. Oportunè rursus absoluto statim libro de Sole & lumine, heri ad nos computationem astronomicam attulisti. Eadem igitur oportunitate ego uicissim librum ipsum ad te hodie mitto. Vtinam nostrum hoc lumen non Lunam uideatur proferre, sed Solem. Die XviII. Februarij. M. CCCc. XCIII. Amor ipse Deus amantem redamari iubet.","prev":{"citation":"Opera omnia 949-2","label":"PROEOMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/949-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/949-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 950.5-7","label":"950.5 to 950.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/950.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/950.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}