{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 950.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 950.5-7","ref":"950.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/950.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/950.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/950.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Marsilius Ficinus Florentinus luliano insigni Theologiae professori ordinis minorum non minori, S. P. D. lhil est, dilectissime mi luliane, quod silentium apud nos tuum purges. Nam & si nobis quidem rarò, frequenter tamen de nobis es locutus. Ac si quid uet bis fortè defuerit, id totum ingenti erga nos amore compensas. Amoris equi dem ardentis erga me tui, hinc argumentum habeo proculdubio maximum, quod ego te absentem diu ardentiori quodam in dies amore complector. Prouerbium uerò illud, si uis amari ama, in libro de Amore, atque Epistolis alicubi rationibus multis exposui. Sed omnium maxima, quae inter scribendum modo mihi succurrit esse uidetur, nisi repentina me fallit opinio. Sed ut fallat aliquanto leuius, ita parumper confabulemur. Apollinem & Cupidinem sagittatios antiqui fingebant, hunc quidem flammas, illum uerò lumina iaculantem. Quemadmodum igitur Apollo lumen simul in geminos iaculatur, ut quo ego te lumine uiso, eodem & ipse me reuisas, ita Cupido flammas, ut qua iam ardet unus, eadem mox ardeat alter. Omnino uerò Amorem esse Deum, & Plato probat, & omnis testificatur antiquitas, & Theologi nostri sanctum quidem spiritum amorem primum, seraphicis, id est, amatorijs angelis anteponunt, & seraphicos angelos ueris amoribus ubique praeficiunt. Amatorium ergo numen mutuae chari tatis & Iunonis amicum, ubi aliquem accendit amore, statim ardentes ex hoc amore ue lur speculo radios, in amatum occulta quadam & mirifica uirtute reflectit, ut absens uel infrius ille mirabiliter accensus, uicissim amat amantem, iustum namque numen non patitur amantem superno uidelicet instinctu concitum non redamari. Sed etiam de amori amore satis. Conquerebaris praeterea Epistolam Plotini libros ad uos minimè peruenisse, meam propemodum tarditatem accusaturus, libri quidem ipsi praeterito Maio sunt ab impressoribus absoluti.","prev":{"citation":"Opera omnia 950.1-4","label":"950.1 to 950.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/950.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/950.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 951","label":"PROEOMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/951","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/951"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}