{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 952.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 952.5-7","ref":"952.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/952.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/952.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/952.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Vaeres forsitan diuturni huius silentij causam, haec autem nihil aliud est, ut respondeam breuiter, quàm incerta scribendi causa. Nam quid potissimum scri bam? An forte quomodo ualeo? Qui male ne, an bene ualeam, semper ambigo. Numquid significabo quid faciam? & de hoc hercle ambigo. Equidem quid uelim scio, quid tentem. Quid autem efficiam adhunc ignoro. Ambigo quin etiam praesentem ne te nobis putem, an absentem, quem quotidiana Nicolai fratris tui mecum Philosophantis consuetudo usque adeò praesentem reddit, ut esse opus epistolis non aduer tem. Solent grati homines post diuturnum silentium epistolas saltem mittere longiores. Ego autem adeò nunc ingratus fuero, ut breuissimo forsitan epistolio, longissimum silentium compensare confidam? Nequaquam, sed amor ingens potius, & fiduciam praestat & satis officio facit. Vale die xV. Iunij. M. cecc. xciiii. In Librum de Sole. Marsilius Ficinus Anthonio Calderino, S. D. Olinter coelestia Dominus in hoc uel maximè cęteras rerum naturalium causas ante cellit, quod calore quidem omnia facit, lumine uerò demonstrat. Mihi uerò & si nihil opus est, ut calore Solis utar ad Calderinum calefaciendum, quem in rebus meis expediendis atque tuendis ubique feruentissimum sum expertus, lumine tamen Solis utendum cen sui, quo ardentem amorem nostrum iamdiu testimonijs plurimis confirmatum, nunc insuper teste Apolline palam omnibus declarem. Die XV. Iulij. M. CCCC. XCIII. Lumen est admirabile, quoniam est imago sapientiae.","prev":{"citation":"Opera omnia 952.1-4","label":"952.1 to 952.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/952.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/952.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 953.1-4","label":"953.1 to 953.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/953.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/953.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}