{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 956-3","citation":"Ficino, Opera omnia 956-3","ref":"956-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/956-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/956-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/956-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"quoniam primus perpetuusque motus, (ut placet Platonicis) est ipsi animae naturalis, & uita nihil est aliud, quàm animae motus & actus, ut quam uiuere, tàm profecto moueri & agere necessarium sit, & pariter exoptandum. Sed numquid ego interim sum inemptu Oportunius forte fuerat, post diuturnum silentium, rationes negotiorum nostiorum & ualitudinis nuntium, statim per epistolam tibi reddere, quàm adeò repentè Philosophari. Certè fuerat oportunius mi Callimache. Verum quod tam importune Pli pher in causa est & diuturnior iam nosterusus & Genius. Tu quoque nobis cun epistolas saepe, sed tempestiuè & apte semper Philosopuari. Pergamus er cut iam coepimus) utinam non inepui. Tres praecipui suntper iocum munuera ce Alia Alla quidem circa idem eodemque modo perpetuo reu oluuntur, alia uerò continut locum situmque permutant, alia partim quidem motu illum circularem partim etiam rectum hunc imitantur. Homines quoque alij motus alios prosequuntur. Sed ut ego nunc de motu iam meo non alieno loquar, mihi certè datum est, ut semper reuoluar eodem. Quid nam hodie Marsilius agit? Quod & heri. Quid cras acturus? Iterum quod & hodie. Senper, (ut uides) intra parietes academię uoluor circa idem, iterum reuoluor.","prev":{"citation":"Opera omnia 956-2","label":"IOTOEDT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/956-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/956-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 957.1-4","label":"957.1 to 957.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/957.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/957.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}