{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 958.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 958.1-4","ref":"958.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/958.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/958.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/958.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Nempe Palladem Orpheus gigantum expultricem Ccanit, & ab Hercule poëtae multi gigantem Anteum à terra simul & è uita sublatum ferunt. Ego autem quid? Profectò tanquam in omni uita uobis unanimis, in hoc quoque studio conspiro uobiscum, & si fortè non decerto strenue, tamen ita planè decerno. Caeteri quidem Platonici, coelestes imagines quas describunt Astronomi, pro oportunitate commemorant, neque reprobant eas, neque rursus comprobare student. Plotinus autem talia extra controuersiam ridet. Ego quoque in commentarijs meis in eum, tanquam interprea aeque derideo, partim quidem eius authoritate confisus, partim etiam quoniam nullam habeo certam eiusmodi rationem. Multas praeterea ibidem Astrologorum regulas in con trouersiam simili ratione deduco. Sed in libro de uita, ubi profiteor medicinam, ac reme dia uitae, utcunque & qualiacunquam possum, undique diligenter exquiro, neque despicio pror sus imagines illas, neque omnes respuo regulas, & si enim arbitror certam ijs rationem nullam in esse, tamen ut studiosissimus humanae medicinae curator, remedia non solum sapientinus certa, sed etiam multis probabilia sector, ut subsidia passim accumulem quomodo libet profutura. Nequid denique prętermiserim intentatum, quod ad uitam utcunque conducturum cuiquam uideri possit, nonnulla tamen intersero firmiora, multa quoque passim congero, quae & si forte minus spero, tamen opto prodesse. Quod autem in principio libri tertij dicere uideor, imagines ab antiquioribus Platonicis in coelo dispositas esse, non id equidem uolo. Non enim consilium ibi meum est. Platonicos affirmare coe lestium imaginum assertores, de quibus aut nihil, aut parum quid loquuntur. Sed Platonicorum quorundam fuisse sententiam, mundi animam coelestia libi corpora peperisse, stellasque cum coelo, atque ultra stellas singulas, si modo ibi ullę sint imagines, eiusmo di quoque imagines genuisse. Narro autem illic disposuiones signorum imaginumque non quales apud Platonicos, sed quales apud Astrologos obseruaueris, iam uerò quanum imaginibus uel coelestibus credam, uel arte factis confidam, progressio libri declarat.","prev":{"citation":"Opera omnia 957.5-6","label":"957.5 to 957.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/957.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/957.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 958.5-8","label":"958.5 to 958.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/958.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/958.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}