{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 959-3","citation":"Ficino, Opera omnia 959-3","ref":"959-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/959-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/959-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/959-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Vm bonum atque malum sibi inuicem opponantur, atque idcirco conditiones subeant inter se oppositas, probabile nimirum esse uidetur, si bonum tam foecun dum est, ut malum, contra sterile sit futurum. Quantum uerò malum crimen est, tantum clementia bonum sit, ergo necesse est, ut indulgentia clemens longe foe cundior sit, quàm crimen atque delictum. Quamobrem si clientis mei delictum epistolam ad te nostram peperit, multò magis liberalis & clemens indulgentia tuare parere rursus debet epistolam, ac multò meliorem atque maiorem, prima quidem, (ut ita dixerim) fuit louia, louis uidelicet comparatione freta, secunda igitur non aliter superatura primam, uel saltem est aequatura, quę si fuerit Apollinea. Solus enim Sol potest superare louem. Quapropter ut Apollineis auspicijs haec satis officio in me tuo facere possit, mitto eam ad te Phoebi comitem, Solisque pedissequam. Lege libenter librum de Sole nostrum tibi dono datum, ac uiue seliciter. Dierii. Septembris. M. ccec. xciiii. De loue amicabili & Apolline pro libro de Sole. Oratio Marsilij Ficini Florentini ad loannem Matheronem magni Gallorum regis inclytum oratorem. Ntiqui Theologi primum, deinde poëtae, inter caetera numina louem amicabilem coluerunt, casti amoris ac firmioris amicitiae palrem. Qui propterea & ab amore pariter atque amicitia, nomen hoc amicabile reportauit. Cum igitur & Pla Ato noster numinis huius nonnunquam faciat mentionem, saepe equidem inter commentandum quaesiui, quónam alio hunc Deum nomine clarius appellarem. Diu denique meditanti uenit in mentem, ut hunc praecipuem Deum clarissimum, id est, Apollinem nomi narem, lucis, caloris, harmoniae, notitiae fontem. Iam uerò nec unquam amamus incognita, nec quicquam sine luce cognoscimus, nec absque calore quodam ad amandum aliquando prouo camur. Praeterea & harmonica quaedam congruitas est ad amorem & amicitiam necessaria. Rursus, ad amorem saepe desideratur pulchritudo corporis. Ad amicitiam sempe optatur animipulchritudo utraque uerò nihil aliud, quàm splendor quidam esse uidetur. Splendoris autem author est Apollo. Omnes itaque rationes cogunt, amoris & amicitiae fontem Apollinem praecipuè nominare.","prev":{"citation":"Opera omnia 959-2","label":"IOTOEDT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/959-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/959-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 960","label":"IOTOEDT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/960","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/960"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}