{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 962.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 962.5-8","ref":"962.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/962.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/962.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/962.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Item sic in Phoedro, si referamus Sibyllam, & alios quicunque usi sunt uaticinio, quàm multa praedicentes in futurum profuerint, prolixum nimis extendemus sermonem, ac rem manifestam omnibus proferemus. Erpaulò pòst, inquit. Antiqui testificantur uaticinium diuino quodam furore profectum, coniectura prudentiaque humana supra modum praestantius esse. Atqui aduersum morbos laboresque grauissimos ob antiqua delicta quandoque diuina indignatione mortalibus imminentes, diuinus Gentibus quibusdam aliunde furor adueniens, & futura praedicens, quibus opus erat, remedia mirabiliter adinuenit, confugiens ad uota cultusque diuinos Vnde expiationes, propitiationesque consequutus incolumen reddidit possidentem, & in praesens tempus, & in futurum absolutionem praesentium malorum rectè furenti occupatoque adeptus. Haec ibi praeterea in libro legum primo, Plato sic inquit. Epimenides Cretensis, uir diuinus decem annos ante Persicum bellum, Dei oraculo monitus, peruenit Athenas, & sacrificia quaedam Dei oraculo edita fecit, Atheniensibusque Perlicam formidantibus classem, praedixit decennio Persas non uenturos, & postquam uenerint infecta re discessuros. Eiusmodi sanè uirum Ploto omnium sapientissimum esse censet, quamuis saepè uulgo stultissimus habeatur. Itaque in Phoedro scribit mirabile quiddam hunc in modum. Diuinis meditationibus, qui rectè utitur, perfectisque mysterijs semper imbuitur, perfectus reuera solus euadit, ab humanis autem studijs segregatus, diuinoque inhaerens, carpitur à multitudine, quasi extra se positus, sed ipse Deo plenus, multitudinem latet. Posthaec Plato cum Prophetam & sacerdotem diuinis occupatum, sopientia sapientiae humanae longe admodum interuallo praeposuisset, describit mentem quandam diuino prorsus amore flagrantem, ecstasimque amatoriam patientem, atque furorem alienationemque huiusmodi, non solum humanae prudentiae, sed diuinis etiam munerib. omnibus anteponit. Vbi planè comprobat Apostolicum illud. Maior horum charitas. Mitti ante Prophetas à Deo, & qua ratione mittantur, Auicenna etiam in libro diuinorum. multis rationibus Platone consentit. Sed longioribus iam digressionibus praetermissis, ad institutum breuiter redeamus.","prev":{"citation":"Opera omnia 962.1-4","label":"962.1 to 962.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/962.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/962.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 963","label":"IOTOEDT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/963","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/963"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}