{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 964","citation":"Ficino, Opera omnia 964","ref":"964","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/964","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/964","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/964.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":437,"text":"Nam cuique licet fingere se cumulum auri maximum possidere, oblectamentisque uarijs abundantem, omni suauitate perfundi. An non dicendum, opiniones imaginationesque eiusmodi bo nis uiris, quia Deo amici sunt, ueras frequenter euadere? Malis autem saepè numero falsas? Dicendum certè. Prauis utique uiris oblectationes quaedam adsunt, saepè confictę, ac denique falsę, falsis igitur uoluptatibus praui saepe numero gestiunt. Homines autem bo ni gaudijs semper ueris aluntur. Hactenus Plato. Sequitur expositio nostra. Bonus uir à Platone censetur, qui in se quidem temperatus, ad Deum autem pius est, ad homines uerò iustus. Animus eiusmodi propter similitudinem Deo prae caeteris est amicus, malus autem propter dissimilitudinem inimicus. Itaque cum Deus & moueat intrinsecus, & ubique prouideat, nimirum opiniones & imaginationes spesque bonorum uirorum, uerae frequenter euadunt, malorum uerò falsae, utrique gaudia quaedam excogitant, optant, sperant, haec bonis uiris tanquam diuinis atque ueridicis, uera saepe contingunt, malis ue rò falsa, mali enim tanquam sibi met mendaces, sicut frequenter opinione falluntur, ita falsa saepius oblectamenta confingunt, denique si prauis tanquam à diuina ueritate discor dibus, succedere spes non debent, saepè tamen in externis successum habere uidentur, sequitur saltem, ut intrinsecus non succedant, semper ergo solicitantur intus atque languent, eorumque uoluptates similes sunt falsis uoluptatibus aegrotantium, somniantium insanorum. Die XX. Decembris. M. cccc. XcIIII. Pro libro de Sole. Marsilius Ficinus loanni Ganaiensi dignissimo Parisij praesidenti, S. D. Vm propter hospitium domesticorum turbam, publicos tumultus, tranquillem isthic Philosophari non possem, Philosophicum tamen officium mihi perpetuum intermittere nollem, in rusticam solitudinem ex urbe secessi. Sed antequam discederem, exoptatum mihi diu splendorem tuum saepe quaesiui. Quem denique nondum salutaui praesentem, hunc absentem munere quodam Phoebeo saluto. Siquidem ipse Phoebus, quae forte non tangit globo, radijs interim attingit ubique, splendor quin & tuus suis hucusque radijs me contingit. Per ipsum luminis Phoebei calorem te obsecro splendidissime mi loannes, ut Marsilium ames ardenter amantem. Vale. Pro libro de Sole. Marsilius Ficinus Paulo Veronensi insigni doctrina uiro, S. D. VIdere te quidem Florentiae licuit, idque admodum mihi gratum contigit. Gratissimum quoque fuisset, pręsidentem Parisij uisere, uirum aspectu dignissimum. Quanquam si uos inuicem ea, (ut arbitror) charitate deuincti estis ut sit alter in altero, cum primum aspexi Paulum in Paule introspexi loannem, ita profectò Phoebus dum splendore foris aspicit, calore interim, (ut ita loquar) introspicit, denique per ipsum Phoebeum munus, quod ad te quoque mitto, ut uehementer obsecro, us Apollineo loanni me saepe commendes. Vale. Fmis Duodecimi & ultimi libri Epistolarum Familiarium Marsilij Ficini Florentini, Deo gratias. Amen. In hoc In honc opusculo de Sole & lumine quaedam sunt, quae in alijs Marsilij operibus quoque reperiuntur, sed cum author ipse hoc compendium, gratificari & consulere nim irum uolens, ijs qui magna uolumina non potuerunt habere scripserit, mutare nihil uoluimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 963-3","label":"IOTOEDT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/963-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/963-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 965","label":"MMARSILIT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/965","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/965"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}