{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 966.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 966.5-6","ref":"966.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/966.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/966.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/966.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"Imò uerò duo utrinque signa Sol tanta urtute complet, ut utrunque spatium apud Arabes ductoria Solis, id est, regium solium appelletur. In quo planetae dum sunt, incendium tamen interea deuitantes, uirtute mirifica pollent. Praesertim si in hoc ipso interuallo positi Planetae quidem superiores exoriantur ante Solem, inferiores uerò pòst Solem. Rursus signum illud in quo regnat Sol, id est, Aries, caput inde fit signorum, caputque in quolibet uiuente significat. Illud quoque signum quod bolis, est domicilium, id est, Leo, & cor est signorum, & in quo libet uiuente cor obtinet. Iam uerò cum Sol peruenit ad Leonem, epidimiam quasi Pytonicum uenenum in regionibus multis extinguit. Praeterea semper ab ingressu Solis in Arietem annua totius orbis fortuna dependet. Et hinc quidem proprie natura Veris. Ab ingressu autem Solis in Cancrum, aestatis qualitas iudicatur. Ab introitu in Libram, autumni natura. Ab accessu in Capricornum hyemis qualitas inuenitur. Comperta uidelicet ubi praesenti figura coelestium. Meritò cum tempus a motu dependeat, Sol per quatuor signa mobilia, tempora quatuor anni distinguit.","prev":{"citation":"Opera omnia 966.1-4","label":"966.1 to 966.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/966.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/966.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 967","label":"MMARSILIT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/967","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/967"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}