{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 967.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 967.5-7","ref":"967.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/967.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/967.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/967.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Ruisus sicut Sol non refert pedem, ita neque retrocedit, Luna epicycli uelocitate praeueniente regressum. Luna denique uirtute solari, ubi in uia Solis septentrionem petit ingenti Draconis capite constituto signis ibidem augmentum praestat. Vbi uerò meridiem, decrementum cauda proiecta. Planetae omnes orientales à Sole facti, uel occidentales conditionem utrobique mutant, atque cognomen. Omnes quidem uerentur Solis uiam, quàm eclipticam nominant. Inferiores planetae magis deinceps atque magis. Foeminae denique scilicet Luna Venusque maximè. Ideò plurimum digrediuntur in latus. Omnes denique uel in hoc tramite collocati, uel hinc di gressi rursus ad septentrionem interim aut meridiem procedentes, conditionem ubique mutare putantur. Luna generationis Domina, nullum habet manifestum nisi à Sole lu men. Atque ex perfectò Solis aspectu omnium coelestium uires accipit, ut inquit Proculus, quasi in Sole sint omnes, uiresque similes ad nostra demittit. Virtus Solis in generationibus atque temporibus, in genesi & in omnibus. Cap. Enique in cuiusque hominis natiuitate ipse Lunae locus declarat Dominum gensturae, conceptionisque momentum. Et Lunae cum Sole coniunctio uel opposi ytio ante hominis ortum facta, ueritatem natiuitatis aperit, & fortunam. Atque in praesenti figura ea coeli portio in quam incidit pars fortunę, natiuitati demon dicitur ab antiquis, portenditque, uel ducit, (ut placet Aegyptijs) totius uitae tenorem. Partem uero fortunae designat spatium inter Solem primo, atque Lunam obseruatum, deinde ab ascendente gradu proiectum. Proinde Astronomi per motum Solis iam compertum Planetarum motus inueniunt, atque metiuntur. Et Sol motu suo noctes diesque distinguit, & horas, & menses & annos.","prev":{"citation":"Opera omnia 967.1-4","label":"967.1 to 967.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/967.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/967.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 968","label":"Cap. 11II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/968","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/968"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}