{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 969.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 969.5-7","ref":"969.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/969.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/969.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/969.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Cap. Roinde Solem esse regem, Lunamque quae Solis & soror est, & coniunx, esse regi nam coelestium, ipsa signorum in Zodiaco dispositio manifestè declarat. Leo enim Solis & Cancer Lunae sedes se contingunt. Irem Aries Solis, & Taurus Lunę regnum. Caeteri uerò planetae sedes quisque suas circa regem reginamque undique quas medios circumponunt. Mercurius hinc quidem propè beonem habet Virginem, inde uerò prope Cancrum habet Geminos. Venus autem hisse Libram, inde Taurum. Mars quoque hinc Scorpium, illine Arietem. Iupiter hinc Sagittarium, inde Pisces. Satur nus hinc Capricornum, illinc Aquarium. Sed olim cum ira Planetarum sedes ad Solem Lunamque disponerem, familiaris meus Bindanius Recasolanus profundo uir iudicio, sic obiecit. Vides ne Marsilij, sedes easdem quamuis ordine conuerso, eisdem tamen gradibus ad Saturni domos esse utrinque dispolitas? Video, inquam, hoc ipsi Soli praecique conuenire, interim uerò altissimo etiam Saturno contingere. Quid uerò, Si hoc Saturnus dignus est honore, quoniam minimè omnium à regia Solis uia praeuaricari, uidetur. Sed redeamus ad institutum. Quinque igitur hi Planetae duas quisque sedes habent. Vnam quidem Solem quasi à tergo sequentem, alteram in conspectu Lunae illae nominantur occidentales à Sole, hae orientales à Luna. Veruntamen totum Zodiacum Sol & Luna sibi uendicant. Nam prouincia Solis, Leonem, Virginem, Libram, Scorpium Sagittarium, Capricornum, occupat. Prouincia Lunae, Aquarium, Pisces. Aritem, Taurum, Ge minos, Cancrum. Fortè uerò Cancrum hominum portam appellauere, quoniam Solibi descensurus propemodum iam uidetur. Capricornum uerò deorum portam, quoniam ibi Sol statim uidetur ascendere. Sed haec aliter quoque alibi declarauimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 969.1-4","label":"969.1 to 969.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/969.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/969.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 970","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/970","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/970"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}