{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 971","citation":"Ficino, Opera omnia 971","ref":"971","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/971","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/971","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/971.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":434,"text":"Neque tamen praetermittere decet comparationem illam Platoni cam, alibi latius a me descriptam. Quemadmodum Sol & oculos generat & colores, oculisque uim praebet qua uideant, coloribus qua uideantur, & utrosque in unum lumine conciliante coniungit, ita Deus ad intellectus omnes resque intelligibiles se habere putatur. Spes enim rerum intelligibiles & intellectus omnes ipse procreat, atque uirtutem inuicem agendi praebet utrisque propriam semel atque naturalem. Circumfundit insuper assiduę commune lumen, per quod uirtutes & intelligibilium, & intellectuum ad actum mutuum excitat, copulatque agendo. Quod sanè in lumen rebus quidem intelligendis ue ritatem, in mentibus autem scientiam Plato nuncupat. Putat insuperipsum bonum, sci licet Deum ita saltem haec omnia superare, sicut Sollumen & oculos & colores. Sed ubi Plato Solem, inquit, omne uisibile superare, proculdubio supra corporeum Solem, incorporeum auguratus est Solem, Diuinum scilicet intellectum. Quoniam uerò ab imagine ad exemplar partim adimendo quod deterius est, partim addendo quod melius, ascendere licet, de me si placet Soli, cui materia subtraxit Auerrois, tu certam similiter quantitatem, sed interea cum luce relinque uirtutem, ut supersit lumen ipsum mirifica uirtute refertum, nec quantitate certa, nec figura aliqua definitum, ideoque immensum imaginatione spatium sua circum praesentia tangens. Ita nunc excedens intelligentiam, licut in seipso nunc exuperat aciem oculorum. Hac fermè ratióne Deum, qui in Sole posuit tabernaculum suum, ac Sole pro uiribus inuenisse uideberis. Denique sicut nihil alienus est à luce diuina, quàm materia prorsus informis, ita nihil à luce Solis diuersius est, quàm terra. Ideò corpora in quibus terrea conditio praeualet, tanquam ineptissi ma luci, lumen nullum intus accipiunt. Non quia sit impotens lumen ad penetrandum. Hoc enim dum non illuminat intus lanam aut folium, interim penetrat momento Christallum, alioquin difficilius admodum penetratur. Ita diuinum lumen etiam in tenebris animae lucet, sed tenebrae non conprehendunt, non & hoc habet simile Deo? Quod Deus angelicis beatisque mentibus scientiam diuinorum prius inserit, mox amorem. Animus uerò nostris hic utrunque credentibus amorem accendit purgantem atque conuertentem, antequam diuinorum intelligentiam lagiatur. Ita Sol perspicuas ubique purasque naturas, quasi iam coelestes momento prorsus illuminat, opacas uerò materias ineptas luci calefacit prius, & accendit, atque subtiliat, mox illuminat. Atque tàm calorem quàm lucem iam leues & peruias, nonnunquam eleuat ad sublimia. Hinc Appollo radiorum aculeis Pythoneam molem transfigit, purgat, dissoluit, attollit. Neque uerò praetermitterere fas est, quod quemadmodum speramus Christum tandem in suo regno uenturum, & splendore sui corporis exundante humana à terra corpora prorsus suscitaturum, ita post hyemem letalem quotannis expectamus Solem in Ariete regnantem, semina rerum in terris quasi iam mortua animalia semiuiua ad uitam & puschritudinem statim reuocaturum. Hinc Mercurius tanquam Solis Achates caduceo quodam excitare dicitur dormientes. Et Plato resurrectionem quandam quasi similem, in libro de Regno describit. Sel primo creatus, & in medio coelo.","prev":{"citation":"Opera omnia 970-3","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/970-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/970-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 971-2","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/971-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/971-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}