{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 972","citation":"Ficino, Opera omnia 972","ref":"972","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/972","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/972","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/972.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Ideò Moses primo quidem die ipsam limpliciter lucem, quarto uerò lucem rursus solari hac, id est, orbiculari figura prędi tam asserit procreatam. Plato quoque bis Solis constitutionem repetit in Timaeo. Primo quidem in numero planetarum quasi consortem. Secundo diuinitus mirabili prae cęteris luce regiaque authoritate donatum. Solem plerique astronomorum in exordio mundi ad Orizontem primo habitabilem tradunt, in Ariete regno suo, medium coelum, uelut arcem atque caput, tanquam regem coelestium tenuisse. Noses quoque ubi ait, factum esse diem unum, non mane quidem & uespere. Sed uicissim uespere atque mane, designat post meridiem quo Sol est accensus, diem iam natum, deinceps in uesperam declinare, sequenti mane complendum. Authoritatem profectò Solis regiam confirmauit, ubi primum in mundo diem dominico assignauit, id est, solarem. Si enim Deus mundum sex quidem diebus absoluit, & septimo conquieuit, nimirum ab ipso Solis die, id est, po testate solari, mundi uidetur auspicatus exordia. Saturnum uerò à Sole remotissimum, generationibus actionibusque iudicauit aduersum ubi Saturni die praecepit ab actione uacandum. Nónne & author ille uitae Christus quem expirantem Sol è medio coelo quasi uates, obtenebrato uultu defleuerat, rursum die & hora Solis resurrexit ex mortuis, ita lucem nobis intelligibilem, sicut Sol uisibilem redditurus. Duo Solis lumina. Apollinis munus. Gradus luminum. Sol diuina omnia refert.","prev":{"citation":"Opera omnia 971-2","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/971-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/971-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 972-2","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/972-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/972-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}