{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 973-2","citation":"Ficino, Opera omnia 973-2","ref":"973-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/973-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/973-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/973-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Cap. XII. TTIhil in mundo diuinae trinitati reperitur Sole similius. In una enim Solis substantia tria quaedam inter se distincta sunt pariter & unita. Primum quidem naturalis ipsa foecunditas sensibus nostris prorsus occulta. Secundùm manifesta lux eiusdem ex ipsa foecunditate manans, ipsi semper aequalis. Tertium ab utroque calefactoria uirtus, penitus parutrisque. Foecunditas igitur patrem refert, lux uerò intelligentiae similis, filium intelligentiae mondo conceptum, calor amatorium spiritum repraesentat. Circa diuinam trinitatem Theologi nostri tres angelorum Hierarchias excogitant, quamlibet tres ordines continentem. Primam patri, secundam filio, tertiam spiritui consecratam. Similem quoque circa soiarem trinitatem, nos ternarium inuenimus atque nouenarium. Siquidem ex ipsa Solis natura foecunda tres naturales foecunditates per cuncta procedunt. Prima qui dem inde fit in natura coelesti, secunda uerò in simplici elementorum natura, tertia denique in natura mixtorum. Rursus ex uitali calore Solis passim ultra naturas propagatur & uita, eaque trina. Prima quidem uegetalis in plantis, secunda uerò sensualis immobilis in Zoophytis, tertia sensualis atque progrediens, in perfectioribus scilicet animalibus. Ex luce denique Solis tres fulgoris species deriuantur, siue per coelum, siue sub coelum. Aut enim omnino candidum lumen est, aut omnino rubens, aut mixtum. Cum uerò lumen & similli mum & quasi principium cognitionis existat, praecipuè sensualis, meritò trib. luminis spe ciebus tria quoque sensuum genera respondere uidentur. Rubori quidem sensus omnino corporei, tactus uidelicet, atque gustus. Candori uerò sensus plurimum incorporei, imagina tio icilicet atque uisus. Sed lumini mixto sensus quoque inter incorporeos corporeos mecium auditus scilicet & olfactus. Hactenus Solis lume non solum imago est eiusmodi rerum, sed & causa. Purae uerò intelligentiae solum est imago, sicut enim intelligentia pura momen peragit, & profunda penetrat, atque declarat, ipsa interim nulli permixta, sublimis existens, ita lumen momento per omnia se dilatat, & singula patefacit, indiuiduum simul est ubique totum, nulli permixtum. Siquidem abeunte Sole ne momentum quidem lumen in aëre permanet, suum namque Phoebum passim comitatur euntem. Sed quoniam nescio quomodo hic sub Apolline quasi poëtae sumus, & si non boni, liceat parumper confabulari. Primo quidem de dijs, (ut Platonicè loquar) superioribus, deinde de Musis nouem, ueteres in Sole numina collocarunt. Nam aut substantiam eius contemplamur, aut uires, in substantia, essentiam, uitam, intelligentiam, essentiam coelum, uitam Rheam, intelligentiam uerò Saturnum, eorum more cognominamus.","prev":{"citation":"Opera omnia 973","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/973","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/973"},"next":{"citation":"Opera omnia 974","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/974","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/974"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}