{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 974","citation":"Ficino, Opera omnia 974","ref":"974","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/974","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/974","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/974.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Si uires Solis post substantiam contemplemur, foecunditatem quidem eius louem nominabimus & lunonem, lucem uerò Apollinem & Mineruam, calorem denique Venerem atque Bacchum. Iam uerò Phoebum & Bacchum, qui prae caeteris in Sole plurimum dominantur, antiqui semper iuuenes exprimebant, quoniam si quis nouerit lucem caloremque Solis, ea synceritate prorsus, & proprietate, qua illic existunt suscipere ad usumque suum & modum accommodare, iuuentutem inde perpetuam reportaret, uel saltem centum atque uiginti Solis annos impleret. Verùm post nouem haec numina intima Soli ad nouem circa Solem Musas progrediamur. Quid igitur nouem circa Phoebum Musae, nisi nouem Apollineorum genera numinum per sphaeras mundi nouem distributorum? Octo namque coelos tantum ueteres cognouerunt. Sub igne uerò coelesti, quasi nonum coelum aërem purum adhibuerunt, qualitate uidelicet motuque coelestem. In qualibet uerò sphaera diuinos spi ritus oculis occultos disposuerunt gradatim stellis singulis dedicatos, quos Proculus etiam angelos, & lamblichus insuper archangelos principatusque cognominant. Sed qui inter eos ubique praecipuè sunt solares, antiquiores appellauere Musas scientijs quidem omnibus praesidentes, maximè uero poësi, Musicae, Medicinę, expiationibus & oraculis atque uaticinijs. Iam reuertamur ad Solem. Minima quaeque, si modò rarissima sint, inepti nimium admiramur, consueta uerò uel maxima coeci pariter & ingrati iamdiu admirari desiuimus. Nemo miratur ignem, instar coeli Solisque feruentem, sine mixtura pu rissimum; perpetuò mobilem, longe lucentem, ex minimo statim maximum, dum omnia in se conuertit. Nemo Solem quantum fas est, miratur, incomparabiliter omnia superantem. genitorem omnium atque moderatorem, Solem exhylarantem tristia, nondum uiua uiuificantem, iam mortua suscitantem. Verum si semel quotannis panderetur domus omnipotentis Olympi, splendorque subitò tantus suspiceretur, Solem supra modum omnes solum admirarentur, Solem omnes uel tanquam summum Deum suppliciter adorarent, uel saltem diuinitus missum minimè dubitantes. Deo quamuis occulto tanti muneris authori, ingentes quotidie gratias agerent. Iamblichus igitur Iulianusque Platonici iubent noctem fingere, absque ullo Lunae stellarumque lumine, quo Solis quoque do num est manifestum. Vt certius cognoscamus quid absque Sole futuri simus, quantum huic Soli supernoque debeamus.","prev":{"citation":"Opera omnia 973-2","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/973-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/973-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 974-2","label":"Cap. XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/974-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/974-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}